Quantum redactiones paginae "Alexander Magnus" differant

m
fixing AWB mistakes
m (clean-up, typos fixed: diviserunt → divisorunt using AWB)
m (fixing AWB mistakes)
Alexander, natus anno [[356 a.C.n.]] (et secundum Macedones die sexto mensis [[Loüs]] eius anni),<ref>Secundum Athenienses die sexto mensis [[Hecatombaeon]]is (Plutarchus, "Alexander" 2-3). Hunc diem possumus ad [[20 Iulii]] [[356 a.C.n.]] referre.</ref> fuit filius maior natu Philippi, iam regis Macedonum, uxorisque eius [[Olympias (Philippi II uxor)|Olympiadis]] [[Molossi|Molossae]]. Paedagogos habuit iam iuvenis [[Leonidas (Alexandri paedagogus)|Leonidam]] cognatum Olympiae et Lysimachum Acarnanem, annum autem tredecimum agens magistrum studiorum [[Aristoteles|Aristotelem]] et "academiam" in oppido [[Mieza]] [[Emathia]]e institutam. Hic [[philosophia]]e, [[medicina]]e, [[litterae|litteris]] Graecis studuit, ''[[Ilias|Iliadem]]'' artis militaris enchiridion esse opinans.<ref>Plutarchus, "Alexander" 5, 8.</ref> Eo tempore, [[Bucephalas|Bucephalam]] equum [[Thessalia|Thessalicum]], Philippo oblatum, Alexander ipse domuisse dicitur et usque ad mortem retinuisse.<ref>Plutarchus, "Alexander" 6; A. R. Anderson, "Bucephalas and his legend," ''American Journal of Philology'' 51 (1930): 1–21.</ref>
 
Anno [[340 a.C.n.|340]] Philippo contra [[Byzantium|Byzantios]] bellum gerente, Alexander, securitatem regni Macedoniae in loco patris tuens, [[Maedi|Maedos]] debellavit coloniamque ibi imposuit nomine [[Alexandrupolis (Macedonia)|Alexandrupolim]].<ref>Plutarchus, "Alexander" 9; [[Isocrates]], ''Epistulae'' 4; [[Stephanus Byzantinus]] s.v. {{Polytonic|Ἀλεξάνδρειαι}}.</ref> Post duos annos cum patre contra [[Thebae|Graecos]] apud [[Chaeronea]]m [[Proelium apud Chaeroneam (338 a.C.n.)|pugnavit]] et ipse primus aciem inimicorum rupit; ibi "Alexandri robur", cuius umbra eo die principi grata fuit, peregrinatoribus saeculo II p.&nbsp;C.n. indicatus est.<ref>[[Diodorus Siculus|Diodorus]] 16.86; Plutarchus, "Alexander" 9.</ref>
[[Fasciculus:Map Macedonia 336 BC-es.svg|thumb|left|Regnum Macedonum anno 336 a.C.n. (Philippo morituro) depictum]]
 
Inde urbem [[Tyrus|Tyrum]], Dario fidelem, Alexander obsedit et destruxit; in [[Aegyptus|Aegyptum]] iter fecit, ubi oraculum [[Ammon]]is iuxta [[Siva (oasis)|Sivam]] per loca deserta visitavit et, ad litus maris Mediterranei reversus, urbem [[Alexandria]]m condidit, quae, omnium aliorum hoc nomen gerentium, famosissima et populosissima fit. In [[Mesopotamia]]m ad [[Gaugamela]]m (iuxta [[Arbela]]m sitam) [[Proelium ad Gaugamelam factum|proelium]] tertium contra Persas bono successu pugnavit regemque Darium rursus ad fugam pulsit. Iam metropoles et thesauros imperii Achaemenidarum possedit, [[Babylon]]em, [[Ecbatana]], [[Susa (Irania)|Susa]], unde ad [[Persepolis|Persepolim]] progressus regum Persarum palatium incendi iussit (suadente, ut dicitur, meretrice Atheniensi [[Thais (meretrix Atheniensis)|Thaide]]). Mox [[Bessus|Bessum]] (qui Dario III mortuo imperium gerere voluerat) interfecit et in [[Bactriana]]m et [[Sogdiana]]m properavit, ubi urbem [[Alexandria Eschate|Alexandriam]] "Ultimam" condidit et [[Roxana]]m, [[Oxyartes|Oxyartis]] satrapae filiam, in matrimonium duxit. Anno [[326]] in [[India]]m adgressus est usque ad [[Hyphasis|Hyphasim]] flumen; apud [[Malli|Mallos]] in obsidione urbis graviter vulneratus est, moxque ad sanitatem reversus [[cena Alexandri Magni apud Mallos|cenam apud eosdem]] celebravit. Inde, militibus expeditionem ulteriorem recusantibus, flumen [[Indus|Indum]] usque ad [[mare Indicum]] descendit et per [[Gedrosia]]m et [[Carmania]]m ad Susa, Ecbatana et Babylonem reversus est. Inter sectatores Alexandri in expeditionem Persicam fuerunt [[Leonnatus]], [[Peucestas]] et [[Polyperchon]]; inter satrapas imperii Alexandri fuit [[Menander (satrapa)|Menander]]; inter aulicos [[Hagnon Teius]]. Susis anno [[324 a.C.n.]] ineunte [[Nuptiae Macedonum et Persarum (324 a.C.n.)|nuptias fere nonaginta inter socios eius et mulieres Persas]] uno die celebravit.
 
Asia igitur subacta, terrarum orbe fere toto victoriis et fama sui nominis impleto, post [[Convivium Alexandri Magni novissimum|convivium apud amicos celebratum]] Alexander mortuus est [[Babylon]]e die [[10 Iunii]] [[323 a.C.n.|323]], filio e Roxana genito nondum nato. Sepulchrum eius, sive ad [[Aegae|Aegas]] Macedoniae seu Sivas Aegypti a principio destinatum, ab hoc itinere deflectum est a [[Ptolemaeus I (rex Aegypti)|Ptolemaeo]] socio et Aegypti satrapa, qui ad urbem [[Memphis|Memphitem]] conduxit; unde postea ad Alexandriam pervenit. Successores Alexandri titulares fuerunt filius anno 322 natus, qui [[Alexander IV (Macedonum rex)|Alexander IV]] appellatur, una cum filio Philippi e [[Philinna]] genito, [[Philippus Arrhidaeus|Philippo Arrhidaeo]]; qui ambo post aliquot annos interfecti sunt. Interdum socii Alexandri et duces exercituum Macedonum, sub nuncupatione "[[diadochi|diadochorum]]" seu successorum cogniti, de imperio pugnabant; ultimo potestatem divisoruntdiviserunt et [[regna Diadochorum|regna]] condiderunt, quorum praecipua sunt [[Aegyptus]] (rege Ptolemaeo), [[Syria]] (rege [[Seleucus I|Seleuco]]), [[Thracia]] (rege [[Lysimachus|Lysimacho]]) et [[Macedonia (regnum)|Macedonia]] ubi breviter regnavit [[Cassander]] [[Antipater|Antipatri]] filius.
 
== De indole Alexandri ==
=== Historia traditionalis Alexandri ===
{{Vide etiam|Historia fabulosa Alexandri Magni}}
Vita fabulosa Alexandri Magni, cuius versiones posteriores permultae nobis cognoscuntur, primum saeculo fere III p.&nbsp;C.n. Graece conscripta est. Recensiones Graecae quinque nobis servantur, quarum [[Vita Alexandri Macedonis (Pseudo-Callisthenes)|antiquissima]] (interdum nuncupatione "Pseudo-Callisthenes", interdum "α" indicata) in uno, posteriores ("[[Vita Alexandri Macedonis (β)|β]]", "[[Vita Alexandri Macedonis (γ)|γ]]", "[[Vita Alexandri Macedonis (δ)|δ]]", "[[Vita Alexandri Macedonis (λ)|λ]]") in pluribus libris manu scriptis exstant. E quibus versiones in aliis linguis mox factae sunt, [[Vita Alexandri Macedonis (versio Armenica)|Armenice]], [[Vita Alexandri Macedonis (versio Syriaca)|Syriace]] (e qua [[Vita Alexandri Macedonis (versio Arabica)|Arabice]] et [[Vita Alexandri Macedonis (versio Aethiopica)|Aethiopice]]), [[Vita Alexandri Macedonis (versio Hebraica)|Hebraice]], [[Vita Alexandri Macedonis (versio Russica)|Russice]] necnon [[Latine]]. Versio Latina prima a [[Iulius Valerius|Iulio Valerio]] confecta est, e qua mox recensiones mediaevales [[Francogallice]], [[Anglice]], [[Batavice]] et [[Theodisce]] scriptae sunt; e carmine Francogallico ab [[Alexander Parisiensis|Alexandro Parisiensi]] facto nomen venit illorum versuum ''[[Alexandrinus (versus)|alexandrins]]'', e syllabis duodecim structorum, quibus etiam hodie poëtae Francogallici utuntur. Versio Latina altera, a [[Leo archipresbyterus|Leone archipresbytero]] titulo ''[[Nativitas et victoria Alexandri Magni]]'' confecta, non solum Latine sed et Theodisce et [[Suecice]] servatur. Recensio Latina anonyma eiusdem versionis, titulo ''[[Historia de proeliis Alexandri Magni|Historia de preliis]]'', progeniem numerosiorem reclamat, Theodisce, Francogallice, Anglice, [[Italiane]], [[Bohemice]], [[Polonice]], [[Hungarice]], Hebraice et Russice.
 
In traditionibus [[Islamismus|Islamicis]] Alexander sub nomine prophetae "[[Du al-Qarnain|Ḏū al-Qarnain]]" recognitur, id est "qui cornua duo geritur" (ita enim in nummis depingitur). Hic in capitulo ''[[Al-Kahf]]'', [[Alcoranus|Alcorani]] duodevicesimo, murum aedificat ut populos [[Gog et Magog]] excluderet (quod episodium et in recensionibus Pseudo-Callisthenis reperitur). [[Zoroastrianismus|Religioni Zoroastrianae]] haerentes "Alexandrum Romanum" (i.e. a stirpe Graeca ortus e regionibus [[Imperium Romanum|Imperii Romani]] posterioris) "Aegypti incolam" (ab Aegypto enim Persidem aggressum) huius cultus destructorem fuisse adseverabant, qui libros a [[Zoroaster|Zoroastro]] compositos, litteris aureis in mille et ducentis pellibus bovinis exscriptos, comburere iusserit; ita aevum [[Achaemenidae|Achaemenidarum]], Zoroastrianismo propitium, exitum habuisse, aevumque peius, religione carente, incepisse. Talia in libris sacris reperitur, in [[lingua Persica media]] sub imperio [[Sassanidae|Sassanidarum]] scriptis, et praecipue in ''[[Arda Wiraz Namag|Ardā Wirāz Nāmag]]'' et ''[[Tansar-nama|Tansar-nāma]]''.<ref>''[[Arda Wiraz Namag|Ardā Wirāz Nāmag]]'' 1.1-7; [[Haroldus Bailey|H. W. Bailey]], ''Zoroastrian Problems in the Ninth-century Books'' (Ononii, 1943) pp. 151-152; M. Boyce, ''The Letter of Tansar'' (Romae, 1968) pp. 36-37</ref> Eodem fere tempore, et fortasse e lectura versionis Syriacae [[Vita Alexandri Macedonis (Pseudo-Callisthenes)|operis "pseudo-Callistheni" attributi]], oritur recensio Persica vitae et rerum gestarum Alexandri fabulosa, ubi explicatur Alexandrum fratrem ex eadem matre regis [[Darius III|Darii III]] fuisse; imperatorem Romanum factum esse; Darium fratrem debellavisse, sed neptem [[Roxana]]m, Darii filiam, in matrimonium duxisse itaque religionem et traditionem Persarum continuavisse. Hanc historiam anno circiter 1011 [[Firdausi|Firdausī]] in carmine suo epico ''[[Sahnamah|Šāhnāmah]]'' enarravit; similia et [[Nizami|Nizāmī]] anno fere 1202 in ''[[Iskandar-nama]]'', sed hic adseverat Alexandrum, post Roxanae matrimonium, ignes religionis Zoroastrianae exstinguisse et templa destruxisse, traditionibus duabus ita coniunctis.
179

recensiones