Quantum redactiones paginae "Alcmene" differant

125 octeti additi ,  9 years ago
m (r2.6.5) (automaton addit: zh:阿爾克墨涅)
 
== De persona scaenica ==
===In tragoediis===
In multas fabulas scaenicas antiquas Alcmena ut persona inducta est : nam et [[Aeschylus]] et [[Euripides]] [[Tragoedia|tragoedias]] hodie deperditas composuerunt cui titulo ''Alcmene'', Sophocles vero tragoediam cui titulo [[Amphitruo]]. Extant [[Heraclidae (Euripides)|Heraclidae Euripidianae]], ubi Alcmene [[Eurystheus|Eurystheum]] inimicum captivum necari iubet. Partes secundas etiam agit in [[Hercules Oetaeus|Hercule Oetaeo]] [[Seneca|Senecano]].
 
===In comoediis===
Plures [[Comoedia|comoediae]] Graecae de fabula Alcmenae perierunt : una extat [[Amphitruo (Plautus)|comoedia Plautina Amphitruo]], in qua Alcmena, uxor plena dignitatis, amans et casta, a [[Iuppiter|Iovis]] insidiis decepta est. Nonnulli dramatici auctores moderni hanc fabulam imitati sunt et argumentum retractaverunt. Praecipui sunt hi :
* Iohannes [[Rotrou]] ''Les deux [[Sosia|Sosies]]'', 1636