Quantum redactiones paginae "Rota dentata" differant

Content deleted Content added
→‎Helicalis: Textus e commentatione en:Gear
m author1, author2 -> author, coauthor in cite book
Linea 30:
''Denticulatio helicalis'' est sono lenitateque melior quam calcarum. Margines antici dentum non sunt paralleli cum axe rotationis. Propter curvaturam denticulationis, angulus efficit formam dentis esse segmentum [[helix|helicis]]. Hae denticulationes conformatione ''parallela'' aut ''transversa'' interiungeantur. Conformatio parallela axes parallelos significat, quae est conformatio solitissima. Transversa significat axes non esse parallelos.
 
Ob angulum dentes coniungere inceperunt plus gradatim quam dentes calcarum, ita rotae levius quietiusque operant. Cum rotae sint in conformatione parallela, quodque par dentium primum ad punctum singulum lateris uni rotae contingunt; tum flexus contingendi trans superficiem dentis gradatim crescit quoad dentes ad punctum singulum lateris adversi contingere desinunt. Dentes autem calcarum subito ad lineam trans totam latitudinem contingunt, quae res strepitum tensionemque fit. Denticulationes calcarum magna cum velocitate volventes vagitum proprium faciunt. Denticulationibus calcarum utentur in re velocitatis parvae et dum strepitus non est magni momenti. Denticulationibus autem helicales utentur in re velocitatis magnae, dum vim magnum transfert, et dum strepitus est magni momenti. Velocitas ut magna aestimatur cum velocitas lineae gradús sit plus quam 25 metra per secundum.<ref>{{cite book|author1author=Vallance, Alex|author2coauthors=Doughtie, Venton Levy|year=1964|title=Design of machine members|edition=4a|publisher=McGraw-Hill|page=281}}</ref>
 
{{clear}}