Quantum redactiones paginae "Phaedra (Seneca)" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Linea 4:
E prioribus tragoediis hodie [[Hippolytus (Euripides)|Euripideus Hippolytus]] tantum legi potest, qui ''coronatus'' dicitur ut ab ''[[Hippolytus alter (Euripides)|Hippolyto]]'' priore ab eodem auctore composito et ''velato'' (graece kaluptomeno) dicto distinguatur, qui Atheniensibus displicuerat ob nimiam morum audaciam et hodie deperditus est. In multis locis tragoedia Senecana ab ''Hippolyto coronato'' valde discrepat : itaque iam a septimo decimo saeculo multi eruditi homines putaverunt [[Seneca|Senecam]] ''Hyppolytum velatum'' imitatum esse, qui etiam fons praecipuus Ovidii fuisse creditur<ref>Grimal, op. laud. pp 5-7.</ref>. Quod tamen probari non potest quia alias fabulas hodie deperditas sequi potuit, ut Sophocleam, vel etiam, ut saepe fit, plures contaminasse.
==Argumentum==
Argumentum e mythologia Graeca sumptum est : [[Phaedra]] incesto amore privignum suum [[Hippolytus (heros)|Hippolytum]] deperit. Dum maritus [[Theseus]] apud Inferos cum [[Pirithous|Pirithoo]] moratur (et sperat quidem non rediturum) amorem suum Hippolyto detegit. At ille adulescens mulieribus inimicus et [[Diana|Dianae]] devotus eam contumeliose indignanterque repellit. Cum Theseus Athenas redit Phaedra ultro Hippolytum apud patrem accusat tamquam vim sibi intulisset. Theseus iratus mortem filii inconsulte a patre [[Poseidon|Poseidone]] impetrat. SuperHippolytus dilaceratur dum monstro marino territi equi eum curru eiectum sed loris ligatum per saltus trahunt. Tum super reliquias corporis amati sese ipsa interficit Phaedra.
 
==De personis==