Quantum redactiones paginae "Nuptiae in Cana factae" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
Linea 1:
[[Fasciculus:Giotto - Scrovegni - -24- - Marriage at Cana.jpg|thumb|upright=1.5|"[[Nuptiae in Cana factae (Gioctus)|Nuptiae in Cana factae]]" a [[Gioctus|Giocto]] pictae]]
'''Nuptiae in Cana factae''' sunt, secundum [[Evangelium secundum Ioannem|evangelium Ioannis]], [[Iesus]]que cum [[Maria (mater Iesus)|matre]] et discipulis ibi adfuit, secundum [[Evangelium secundum Ioannem|evangelium Ioannis]]. Ibi Iesus [[miraculum]] primum effeciteffecerit, aqua in vinum mutata. Pictores multi has nuptias recreaverunt. Textus evangelii sic sonat:
:Et die tertio nuptiae factae sunt in Cana Galilaeae, et erat mater Iesu ibi; vocatus est autem et Iesus et discipuli eius ad nuptias. Et deficiente vino, dicit mater Iesu ad eum: "Vinum non habent." Et dicit ei Iesus: "Quid mihi et tibi, mulier? Nondum venit hora mea." Dicit mater eius ministris: "Quodcumque dixerit vobis, facite." Erant autem ibi lapideae hydriae sex positae secundum purificationem Iudaeorum, capientes singulae metretas binas vel ternas. Dicit eis Iesus: "Implete hydrias aqua." Et impleverunt eas usque ad summum. Et dicit eis: "Haurite nunc et ferte architriclino." Illi autem tulerunt. Ut autem gustavit architriclinus aquam vinum factam et non sciebat unde esset, ministri autem sciebant, qui haurierant aquam, vocat sponsum architriclinus et dicit ei: "Omnis homo primum bonum vinum ponit et, cum inebriati fuerint, id quod deterius est; tu servasti bonum vinum usque adhuc." Hoc fecit initium signorum Iesus in Cana Galilaeae et manifestavit gloriam suam, et crediderunt in eum discipuli eius ([[Evangelium secundum Ioannem]] 2.1-11).