Quantum redactiones paginae "Phaedra (Seneca)" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Linea 3:
==De fontibus Senecae==
E prioribus tragoediis hodie [[Hippolytus (Euripides)|Euripideus Hippolytus]] tantum legi potest, qui ''coronatus'' dicitur ut ab ''[[Hippolytus alter (Euripides)|Hippolyto]]'' priore ab eodem auctore composito et ''velato'' (graece kaluptomeno) dicto distinguatur, qui Atheniensibus displicuerat ob nimiam morum audaciam et hodie deperditus est. In multis locis tragoedia Senecana ab ''Hippolyto coronato'' valde discrepat : itaque iam a septimo decimo saeculo multi eruditi homines putaverunt [[Seneca|Senecam]] ''Hyppolytum velatum'' imitatum esse, qui etiam fons praecipuus Ovidii fuisse creditur<ref>Grimal, op. laud. pp 5-7.</ref>. Qood tamen probari non potest quia alias fabulas hodie deperditas sequi potuit, ut Sophocleam, vel etiam, ut alias, plures contaminasse.
==De personis==
 
===Tabula personarum===
Personae huius fabulae sunt hi :
*[[Theseus]], rex [[Athenae|Atheniensium]].
Linea 12:
*Nuntius.
*Chorus Atheniensium.
===De Hippolyto===
Hippolytus adulescens fortis et castus est : ad puram vitam nititur, Dianae deae devotus. Nihilominus durior videtur : ter "''Miserere''" clamt Phaedra. At misereri nescit Hippolytus : etiam superbus dici potest, quod iram cum deorum movere potuit, tum spretae [[Venus (dea)|Veneris]]. In primis nimium odium feminarum morbus quidam nobis videtur, cuius rationem et ipse reddere nequit :
==Summarium==
In prologo [[Hippolytus (heros)|Hippolytus]] laetis hortationibus comites venatores diversis itineribus per fines [[Attica|Atticos]] dimittit (versus 1-84, pars cantata). Prima scaena sequitur longa disputatio inter [[Phaedra|Phaedram]] amore in privignum nefando indomitoque sese victam confitentem et nutricem omnibus modis repugnantem atque famam pudoremque invocantem. Postremo Phaedra manus dat atque se interficere constituit ; tum miserans nutrix sententiam mutat et rem sese suscepturam pollicetur (85-270). Deinde chorus omnipotentiam dei [[Amor (deus)|Cupidinis]] celebrat, exemplis vel ex mythologia vel ex natura rerum sumptis (270-357, pars lyrica).