Quantum redactiones paginae "Aper Calydonius" differant

m
r2.7.2) (automaton addit: be:Калідонскае паляванне; mutationes minores
m (bot addit: zh:卡呂冬狩獵)
m (r2.7.2) (automaton addit: be:Калідонскае паляванне; mutationes minores)
'''Aper Calydonius''' in [[mythologia Graeca]] est monstrum ab irata [[Artemis|Artemide]] in agrum [[Calydon]]ium immissum, ut regem Oeneum puniret, qui annua sacra in honorem deae omiserat.
 
== Fabula ==
Cum belua agros vastaret atque pecora necaret, nec agricolae tuti esse possent nisi intra moenia oppidi [[Calydon]]is, magna fames populo imminebat. Tum [[Meleager]], Oenei regis filius et fortissimus vir, auxilium a finitimis civitatibus petivit et magnam venationem indixit. Ex omni [[Graecia]] celeberrimi [[Heros|heroes]] convenere : [[Theseus]] et [[Pirithous]], [[Dioscuri]] [[Castor]] et [[Pollux]], [[Iason]], [[Peleus]], et [[Telamon]], filii [[Aeacus|Aeaci]], [[Nestor]] etiam tum in primis annis et [[Atalanta (mythologia)|Atalanta]] et ipse Meleager et multi alii huic venatui interfuere. Plures heroes, ob iniquitatem [[Artemis|DianaDianae]]e, sub ictibus apri perierunt. Tandem prima [[Atalanta]] beluam leviter vulnerasse dicitur ac [[Meleager]] paulo post iaculo necasse. Nondum placata [[Artemis]] discordiam inter venatores immisit, qui ita decertarunt de spoliis apri ut [[Meleager]] duos avunculos occiderit, iram matris [[Althaea]]e merens.
 
== Descriptio Ovidii ==
:spuma fluit, dentes aequantur dentibus Indis.
 
== Fontes ==
* [[Apollodori bibliotheca]] I,8.
* [[Homerus]], libro nono [[Ilias|Iliadis]] 530-550.
* [[Hyginus mythographus]] ''Fabulae'' 172-174.
* [[Ovidius]] libro octavo [[Metamorphoses (Ovidius)|Metamorphoseon]] versus 260-445.
* [[Vergilius]], libro septimo [[Aeneis|Aeneidis]] 305-306.
 
[[Categoria:Mythologia Graeca]]
[[Categoria:Monstra]]
 
[[be:Калідонскае паляванне]]
[[bg:Калидонски глиган]]
[[ca:Senglar de Calidó]]
85 572

recensiones