Quantum redactiones paginae "Phaedra (Seneca)" differant
Content deleted Content added
Linea 15:
In prologo [[Hippolytus (heros)|Hippolytus]] laetis hortationibus comites venatores diversis itineribus per fines [[Attica|Atticos]] dimittit (versus 1-84, pars cantata). Prima scaena sequitur longa disputatio inter [[Phaedra|Phaedram]] amore in privignum nefando indomitoque sese victam confitentem et nutricem omnibus modis repugnantem atque famam pudoremque invocantem. Postremo Phaedra manus dat atque se interficere constituit ; tum miserans nutrix sententiam mutat et rem sese suscepturam pollicetur (85-270). Deinde chorus omnipotentiam dei [[Amor (deus)|Cupidinis]] celebrat, exemplis vel ex mythologia vel ex natura rerum sumptis (270-357, pars lyrica).
Actus II scaena 1 : a choro rogata nutrix Phaedram malo insanabili consumptam describit (358-386). Secunda scaena Phaedra ipsa apparet in toro reclinis atque delirat : vult enim habitum [[Amazones|Amazonis]] induere, ut matri Hippolyti similis fieret (387-405). Scaena 3 :
Actus III : Theseo ex Inferis reduci trepida nutrix nuntiat Phaedram sese necare destinasse (835-863). A marito interrogata primo silet, mox tamen Theseo audiendae veritatis cupido nutricem torqueri iubente, Hippolytum impudicae violentiae accusat. Theseus autem tribus votis a patre Poseidone donatus erat, quorum votorum deo favente compos fieret. Tum ense filii cognito furens tertio et ultimo voto utitur ad necem Hippolyti poscendam (835-958). Chorus philosophicam quaestionem proponit : cur magnus deus, qui tam diligenter mundi ordinem dispensat, ita neglegens hominum est ut neque bonis succurrat neque malos puniat ? (959-990)
|