Quantum redactiones paginae "Cena Baccho ab Icario oblata" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
mNo edit summary
Linea 1:
[[Fasciculus:Dionysos Ikarios BM B153.jpg|thumb|[[Dionysus]] [[Icarius|Icario]] vinum dat: vasumvas Atticum c. 540/520 a.C.n. a pictore "[[The Affecter]]" ornatum ([[Museum Lupariense]])]]
'''Cena Baccho ab Icario oblata''' est quo tempore [[Bacchus]] vel Dionysus in [[Attica]]m iter fecit. Hospites [[Icarius Atticus|Icarius]] et filia eius [[Erigone (Icarii filia)|Erigone]] cenam generosam praebuerunt; deus invicem [[vinum]] eis dono dedit. Hoc fuit origo cultús [[Vitis vinifera|vitis]] in Attica confectionisque vini. Cena ab [[Eratosthenes|Eratosthene]] in [[carmen epicum|carmine epico]] deperdito ''[[Erigone (Eratosthenes)|Erigone]]'' descripta est, e qua servatur enumeratio [[Scolymus hispanicus|scolymi]] tantum.<ref>"Scolymos ... Eratostheni quoque laudata in paupere cena" (Eratosthenes fr. 34 Powell: {{Pnh}} 22.86)</ref> Episodium a [[Nonnus|Nonno]] in ''[[Dionysiaca (Nonnus)|Dionysiacis]]'' (47.1-264) repetitur; inde discimus Erigonam [[lac caprinum]] cum aqua mixtum praebuisse ad bibendum. Insuper [[Silius Italicus]] varia ex Eratosthene dempsit ut [[cena Baccho a Falerno oblata|cenam Baccho a Falerno oblatam]] fingeret (''[[Punica (Silius Italicus)|Punica]]'' 7.166-211).