Quantum redactiones paginae "Despotatus Epiri" differant

Content deleted Content added
→‎Historia: pag. auxi
pag. auxi
Linea 15:
 
Senacherim iam mortuus erat ante quam Michael Artam pervenit. Fortiter seditionem compressit, se gubernatorem fecit, filiam (aut viduam) antecessoris in matrimonium duxit, quo ingentia latifundia sibi paravit. Ita Michael dominus factus est unius ante Imperii Romani regionis rebus prosperis praestantissimae, praesertim cum proximi belli vastationibus intacta esset. Praetera profugi Graeci immigraverunt et civitatis copias confirmaverunt.
 
[[Fasciculus:Petrela2.jpg|thumb|left|Castrum [[Petrela]] in [[Albania]] media]]
[[Fasciculus:Epiro 1205-1230.svg|thumb|left|Civitas Epirotica 1205–1230]]
Iam anno [[1205]] Michael omnia territoria byzantina a [[Pindus|Pindo]] in occidentem versus a castro [[Petrela]] (in [[Albania]] media) usque ad [[Naupactus|Naupactum]] [[Sinus Corinthius|Sinui Corinthio]] adiacentem dicioni suae subiecerat.
 
Ad regnum confirmandum Michael multa et periculosa molitus est. In speciem se [[papa]]e subiecit praesidium contra Venetianos sperans. Anno [[1209]] Michael foedus cum principe [[Bulgaria|Bulgarico]] icit, quod autem duobus annis post [[Macedonia]]m superiorem invadens fregit. Cum re publica Venetiarum anno [[1210]] res ad concordiam adduxit superioritatem Serenissimae verbo agnoscens mercatoribusque eius privilegia praebens.
 
Eodem anno etiam [[Thessalonica]]m quamvis frustra aggressus est, ano [[1212]] magnas [[Thessalia]]e partes occupavit. Anno [[1213]] Venetiis [[Dyrrachium]] eripuit, anno proximo [[Corcyra]]m. Eodem anno [[1214]] [[Lychnidus]] Epirotica facta est; dum autem Albaniam septentrionalem et [[Serbia]]m invadit, initio anni [[1215]] interfectus est. Frater germanus [[Theodorus I Angelus|Theodor I]] ei successit.
 
 
== Bibliographia ==