Quantum redactiones paginae "Paraquaria" differant

191 octeti amoti ,  10 years ago
m
Imago Perón_y_Stroessner.jpg deleta est ex Communibus ab Cambalachero. Ille hanc rationem dedit: Copyright violation: Regardless of the presence of Perón, this photo was taken in Paraguay, so Argentine copyright does not apply
m (r2.7.2) (automaton addit: kk:Парагвай)
m (Imago Perón_y_Stroessner.jpg deleta est ex Communibus ab Cambalachero. Ille hanc rationem dedit: Copyright violation: Regardless of the presence of Perón, this photo was taken in Paraguay, so Argentine copyright does not apply)
[[Subitanea conversio rerum]], scilicet Praetorii Generalis in [[Assumptio]]ne noctu inter dies [[14 Maii|14]] et [[15 Maii]] ab aliquot hominum decadibus occupatio, dies piblicus proclamationis libertatis putata est. Nihilominus, die [[17 Maii]], [[triumviratus]] qui post hanc actionem constitutus erat de [[Iuncta]] in [[Bonaëropolis|Bonaëropoli]] condita dixit haec; "infaustum superanum sub cuius auspiciis vivimus ([[Ferdinandus VII (rex Hispaniae)|Ferdinandus VII]]) agnoscentes, nos Bonaëropolitanae urbi ipsae iungimus et confoederamus etc." Die [[20 Iunii]], Iunctae a Paraquariensis provinciae Congresso designatae socii nullius superano, Ferdinando VII excepto, parere iuraverunt. Die [[12 Octobris]] anni [[1811]], de amicitiae limitibus, in Bonaëropoli commerciale [[foedus]] obsignatum est, cuius articulo quinto Bonaëropolis Paraquariae libertatem dicavit. Praesertim a doctore [[Iosephus Gaspar Rodríguez de Francia|Francia]], hic, postquam patienter suos adversarios eliminavisset et rete intra civitatem intexuisset, [[dictator]] per quinquennium die [[3 Octobris]] anni [[1814]] electus est. Qui ibi usque ad suam mortem die [[20 Septembris]] anni [[1840]] manet. Controversissimum, eius "regnum," fere omnino civitatem ab externo mundo segregans, Paraquariam constantia problemata quae alias antiquas Hispanicas colonias agitaverant evitare et fere omnes incolas [[Alphabetismus|alphabetizare]], etiamsi actus docendi vetabatur, praeter exceptionem, ultra quod [[educatio primaria|ludum litterarium]] appellaremus, permisit. Pax incolas relativa opitulatione frui permisit. Post suam mortem a [[Carolus Antonius López|Carolo Antonio López]], homine quoque raro, substitutus est qui, ut civitas aeterne clausa manere nequiret sentiens, libertatis proclamationem anno [[1842]] reiteravit ut periodicae petitiones Bonaëropolitanae de antiqua provincia ad finem adducerentur. Caute fines aperuit, sollertiam et apparatus modernos ([[ferrivia]]m, navalia etc.) importans, et rei publicvae oeconomicam potentiam sine comparatione cum vicinis dedit. Congressus temporarium successorem anno [[1856]] per hermetice clausum involucrum designari auctorizavit. Die [[10 Septembris]] anni [[1862]] perivit et eius successor eius filiorum unus, [[Franciscus Solano López]], fuit qui exercitus caput nominatus et missus erat diversas legationes in coaetaneas potentias conducturus. Congressum die [[12 Octobris]] anni [[1862]] convocavit qui eum praesidem "elegit." Oeconomicis mediis a suo patre relictis locuples, se bello quod anno [[1865]] erumpere debebat paravit, Paraquariae pondus et sua repudiatio sui subicendi expostulationibus [[liberum commercium|liberi commercii]] cui [[Britanniarum Regnum]] primum et postea [[Argentina]] et [[Brasilia]] favebant, ad certamen sic inevitabillimum perducere enim videbantur ut Franciscus Solano López distincte affirmatiorem inclinationem quam gustum ob diplomaticam machinationem ostendebat.
[[Fasciculus:Disputed Bolivia Paraguay.jpg|thumb|200px|left|Tabula [[Bolivia]]e et Paraquariae post [[Bellum Tzacense]].]]
 
[[Fasciculus:Perón y Stroessner.jpg|thumb|200px|[[Ioannes Dominicus Perón]] et praeses Paraquariensis [[Alfredus Stroessner]], anno [[1954]]. Photographia ephemeride [[El Clarín]] edita.]]
 
Paraquaria inter annos [[1865]] et [[1870]] in "[[Bellum Triplicis Foederis]]" inivit, quod ex eius tribus hostibus foederatis, [[Argentina]], [[Brasilia]] et [[Uraquaria]], nominatum est. Hoc bello gesto imprudenter secundum strategicum propositum ex initio, per quadriennium lentus receptus ob fere totius populi internecionem fuit. Paraquaria victa, praesertim Brasiliensium exercituum feritas et obstinata Francisci Solano López defensio ad eius mortis in proelio et ad absolutam civitatis habitatae partis vastationem et ad deminutionem incolarum, unam fractionem minus quam antea (probabiliter inter tertiam partem et dimidium), induxit, quod tantum demographicum inaequilibrium inter sexus (unus vir pro duabus aut quattuor feminarum) causavit, ut [[polygamia|bigamia]] in tempus auctorizata sit. Quoque [[puer miles|puerorum militum]] tempus fuit. Ibi quoque territoria in quae difficulter dominata erat circum suam praesentem regionem Oriente fluminis [[Paraquarium|Paraquarii]] amisit. Civitas, ex illo tempore, exsistentiam accommodatam ei aliarum regionis civitatis cognovit. Oeconomia gradum ante bellum non recuperavit usque ad quinquaginta annorum postea. Paraquaria secundo bello, [[Bellum Tzacense|Bello Tzacensi]], inter annos [[1932]] et [[1935]] occurrere debuit. A [[Bolivia]] impetu contra Paraquariam facto, Paraquaria ei magnam [[Tzacum|Tzaci]] partem sustulit quam Bolivia vindicabat. Quidem, regio capta a nulla civitate praeter lacinias imperabatur, status creber inter antiquas Hispanicas et Lusitanicas colonias Americae Latinae, qui locum dedit evolutioni theoriae iuridicae "[[uti possidetis iuris|uti possidetis]]" quod dicit terram ad occupantem pertinere. Maxima pars territorii quod ei agnitum est oeconomicas opes ponderis non comprehendebat (thesis ample diffusa secundum quam Bolivia bellum excitavisset ad invenendum ibi [[petroleum]] sub [[CFA|Statunitensi]] pondere inanis est). Praecipua ops, [[Aspidosperma quebracho-blanco|quebracho]], arbor lentae accretionis cum trunco abundante [[taninum|taninis]], tunc pernecessariis ad corii industrias, sub suverenitate Paraquariensi revera et sub Argentino oeconomico dominio iuxta [[Superius Paraquarium]] erat.
7 376

recensiones