Quantum redactiones paginae "Phaedra" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Linea 1:
In mythologia Graeca Phaedra erat filia [[Minos|Minois]], [[Creta|Cretensium]] regis, et [[Pasiphaë (mythologia)|Pasiphaae]], [[Sol|Solis]] filiae. Ita etiam soror [[Minotaurus|Minotauri]] et [[Ariadne|Ariadnae]], neptis autem [[Iuppiter|Iovis]], [[Europa (mythologia)|Europae]] Solisque. Post sororem Ariadnen [[Theseus|Theseo]], [[Athenae|Atheniensium]] regi, et ipsa nupsit. Secundum [[Apollodori bibliotheca|Apollodori Bibliothecam]] e matrimonio duo filii nati sunt : Acamas et Demophon.
 
[[Venus (dea)|Venus]] autem omnem subolem Solis oderat, quod deus qui omnia videt concubitum deae cum amico [[Mars (deus)|Marte]] marito [[Volcanus|Volcano]]/[[Hephaestus|Hephaesto]] indicarat. Itaque Phaedra illicito amore privigni [[Hippolytus (heros)|Hippolyti]] flagravit, qui [[Diana|Dianae]] et venationi deditus castus adulescens atque etiam a mulieribus abhorrens erat. Dum Theseus maritus apud [[Inferi|Inferos]] cum [[Pirithous|Pirithoo]] moratur, Phaedra amorem suum confessa adulescentem corrumpere conatur, a quo indignanter repellitur. Reduce vero Theseo, dolore repulsae atque simul metu commota, Phaedra privignum ultro incusat, tamquam vim sibi inferre temptasset. Theseus iratus inconsulte temereque filium e regno expulit atque mortem filiieius a patre [[Neptunus|Neptuno]]/[[Poseidon|Poseidone]] poposcit. Qui votum exaudiens monstrum marinum immisit Hippolytum saeviter necaturum. Adulescente mortuo Phaedra sese ipsa suspendit.
 
Fatum Phaedrae argumentum pluribus [[Tragoedia|tragoediis]] praebuit : memorandi sunt [[Euripides|Euripideus]] ''[[Hippolytus (Euripides)|Hippolytus]]'', ''Phaedra'' [[Seneca|Senecana]] et ''Phaedra'' poetae Francogallici [[Ioannes Racine|Iohannis Racine]]. [[Sophocles]] quoque ''[[Phaedra (discretiva)|Phaedram]]'' scripserat hodie deperditam, paucis fragmentis exceptis. Epistulam Phaedrae ad Hippolytum excogitavit poeta [[Ovidius]] in [[Heroides|Heroidibus]] suis.