Quantum redactiones paginae "Despotatus Epiri" differant

Content deleted Content added
pag. auxi
pag. auxi
Linea 98:
| Epirus gradatium in Imperium Ottomanicum inseritur.
|}
 
'''Despotatus Epirus''' fuit una e civitatibus [[Graecia|Graecis]], quae in territorio antea [[Imperium Romanum Orientale|Imperii Romani Orientalis]] post [[Quarta expeditio sacra|quartam expeditionem sacram]] anno [[1204]] ortae sunt. Civitas finibus alternis usque ad [[saeculum 14|saeculum decimum quartum]] exeuntem exstabat. Regiones principales erant [[Epirus]], quae regio civitati nomen dedit, et [[Acarnania]]. Civitati continuae cum potentiis regionalibus pugnae erant gerendae, primo cum [[Bulgari]]s et Imperio Byzantino, quod rursus corroboratum est, postea cum [[Regnum Neapolitanum|Regno Neapolitano]] et [[Serbia|Imperio Serbico]], quae omnia Epirum ad imperium eorum adiungere studebant. In plura dominia dilapsus Epirus inter anno [[1386]]-[[1449]] gradatim in [[Imperium Ottomanicum]] insertus est.
 
Appellatio ''Despotatus Epirus'' fontibus illius temporis non adhibetur, nam despota ordinem in aulae byzantinae [[hierarchia]] denotat. Epirus autem semper autonomus ab [[Imperium Nicaeum]] sive ab Imperium Romanum restitutum fuit. Plerumque principes se ''Archontes'' aut simpliciter ''Kyrioi'' nominabant. Nihilo minus quidam Epiri principes post annum [[1230]] ab imperator byzantino titulo despotae ornati sunt.<ref>Fine, The Late Medieval Balkans. p. 68 s.</ref>
 
== Bibliographia ==
*John V.A. Fine: The Late Medieval Balkans: A Critical Survey from the Late Twelfth Century to the Ottoman Conquest. Universitas Michiganiae 1994. ISBN 0-472-08260-4.
*Donald M. Nicol: The Despotate of Epiros (1204–1267). Oxoniae 1957.
*Donald M. Nicol: The Last Centuries of Byzantium, 1261–1453. 2. Ed., Cantabrigiae 1993.
*Johannes Pahlitzsch: Studien zur Provinz- und Zentralverwaltung im Machtbereich der epirotischen Herrscher Michael I. und Theodoros Dukas (2 partes). In: Epeirotika Chronika Vol. 24(1982), p. 73–120 et Vol. 25(1983), p. 37–112.
*Brendan Osswald: The Ethnic Composition of Medieval Epirus. In: St.G. Ellis, L. Klusakova (Ed.): Imagining Frontiers – Contesting Identities. Pisae 2007, ISBN 978-88-8492-466-7, p. 125–154.
 
== Notae ==
<references/>
 
{{stipula}}