Quantum redactiones paginae "Phaedra" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 1:
In mythologia Graeca Phaedra erat filia [[Minos|Minois]], [[Creta|Cretensium]] regis, et [[Pasiphaë (mythologia)|Pasiphaae]], [[Sol|Solis]] filiae. Ita etiam soror [[Minotaurus|Minotauri]] et [[Ariadne|Ariadnae]], neptis autem [[Iuppiter|Iovis]], [[Europa (mythologia)|Europae]] Solisque. Post sororem Ariadnen [[Theseus|Theseo]], [[Athenae|Atheniensium]] regi, et ipsa nupsit.
 
[[Venus (dea)|Venus]] autem omnem subolem Solis oderat, quod deus qui omnia videt concubitum deae cum amico [[Mars (deus)|Marte]] marito [[Volcanus|Volcano]]/[[Hephaestus|Hephaesto]] indicarat. Itaque Phaedra illicito amore privigni [[Hippolytus (heros)|Hippolyti]] flagravit, qui [[Diana|Dianae]] et venationi deditus castus adulescens atque etiam a mulieribus abhorrens erat. Dum Theseus maritus apud [[Inferi|Inferos]] cum [[Pirithous|Pirithoo]] moratur, Phaedra amorem suum confessa adulescentem corrumpere conatur, a quo indignanter repellitur. Reduce vero Theseo, dolore repulsae atque simul metu commota, Phaedra privignum ultro incusat, tamquam vim sibi inferre temptasset. Theseus iratus inconsulte temereque mortem filii a patre [[Neptunus|Neptuno]]/[[Poseidon|Poseidone]] poposcit. Qui votum exaudiens monstrum marinum immisit Hippolytum saeviter necaturum. Adulescente mortuo Phaedra sese ipsa suspendit.
 
[[Categoria:Mythologia Graeca]]