Quantum redactiones paginae "Forum Holitorium" differant

Content deleted Content added
Paginam instituit, scribens 'thumb|Forum Holitorium [[Fasciculus:San Nicola in Carcare SE.jpg|thumb|Ecclesia [[Sanctus Nicolaus in Carcere|S...'
(eadem)

Emendatio ex 14:56, 12 Iulii 2011

Forum Holitorium fuit parva area inter Capitolii declivitatem, Theatrum Marcelli, Tiberim et Portum Tiberinum, statim extra Portam Carmentalem sita. Initio ibi olera vendebantur. Tempore rei publicae in Foro Holitorio quattuor templa aedificata sunt. Unum e templis, quod erat Pietati dedicatum, Theatro Marcelli cedere debuit. Reliquiae trium aliorum templorum (Spei, Iani et Iunonis Sospitae) circa, in et sub ecclesia Sancti Nicolai in Carcere conservatae sunt. Saeculo secundo a.C.n. Forum Holitorium lapide constratum est. Non mediocria viae stratae fragmenta longitudine 90 m prope eandem ecclesiam reperta sunt.

Forum Holitorium
Ecclesia Sancti Nicolai in Carcere et Templum Spei
Vicimedia Communia plura habent quae ad Forum Holitorium spectant.

Nexus externus

 

Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!