Quantum redactiones paginae "Catharina Aragonensis" differant

Content deleted Content added
m r2.7.1) (automaton addit: be:Кацярына Арагонская
Linea 9:
Catharina Aragonensis erat sat populo grata, et matrimonium duodeviginti annos felix fuisse videtur. At Henricus sollicitabatur quod uxor eius filium (et successorem) non peperisset. Primus infans anno [[1510]] iam mortuus natus est. Anno [[1511]] filius Henricus natus est, sed iam post quinquaginta duos dies mortuus est. Postea Catharina iterum infantem mortuum peperit, et filius secundus etiam mox mortuus est. Mense [[Februarius|Februarii]] anno [[1516]] filia Maria nata est - futura [[Maria I (regina Anglica)|Maria I]], regina Angliae. Anno [[1518]] ultimum infantem mortuum peperit.
 
Annis seris matrimonii [[Henricus VIII]] aliquas concubinas habuit. Denique Henricus [[Anna Bolina|Annam Bolinam]] (''Anne Boleyn'') - sororem unius ex illis concubinis - sub rosa in matrimonium ducit, et die [[23 Martii]] [[1533]] decrevit matrimonium cum Catharina irritum esse. Ius canonicum Ecclesiae autem divortium civile illius generis non approbabat. Idcirco mense [[Martius|MartiiMartio]] [[1534]] Henricus a Papa petivit ut divortium permitteret, sed Papa [[Clemens VII]] recusavit.
 
Postea Henricus reformationem [[Ecclesia Anglica|Ecclesiae Anglicae]] pertulit. Denique Ecclesia Anglica ab [[Ecclesia Catholica]] secessit. Catharina ipsa numquam divortium probavit et ob eam rem coacta est ut in castellis remotis viveret: Henricus speravit Catharinam ob tales condiciones vitae humiles tandem divortium probaturam esse. Erravit.