Quantum redactiones paginae "Hermannus Muhs" differant

Content deleted Content added
m r2.7.1) (automaton addit: tr:Hermann Muhs
Linea 1:
'''Hermannus''' (Theod. ''Hermann'') '''Muhs''' (natus [[16 Maii]] [[1894]] vico ''Barlissen'' ([[Saxonia Inferior]]), mortuus [[13 Aprilis]] [[1962]] [[Goettinga]]e) vir publicus [[Germania]]e et sodalis NSDAP fuit.
 
== Iuventus et Munus ==
Pater eius agricola fuit. Muhs Goettingae gymnasium frequentabat et anno [[1914]] maturitatem adeptus est. [[Bellum Orbis Terrarum I|Bello Orbis Terrarum I]] miles voluntarius interfuit, primo tormentarius, deinde aeronaves militarias duxit. Anno [[1918]] a [[Francia|Francis]] captivus belli factus non prius quam [[1920]] domum venit. Deinde [[Goettinga]]e, [[Berolinum|Berolini]] atque [[Calininopolis|Regiomontii]] primo oeconomiae, deinde iurisprudentiae studebat. Anno [[1922]] primam probationem accepit, anno proximo doctor promotus est et anno [[1926]] secundam probationem adeptus est. Deinde Berolini assessor iudicii fuit, ab anno [[1927]] causidicus laboravit. Anno [[1932]] notarius factus est. Post [[Bellum Orbis Terrarum II]] finitum iterum causidicus Goettingae laboravit.
 
== Cursus honorum ==
Muhs anno [[1929]] sodalis NSDAP factus est et mox decurio Goettingae et ab anno [[1930]] ad mensem OctobrisOctobrem [[1933]] legatus senatus terrae [[Borussia]]e fuit. Praeterea vicarius ducis regionis Nazistarum [[Bernhardus Rust|Bernhardi Rust]] erat. Anno [[1933]], postquam Nazistae rerum potiti sunt, praeses pagi (Theod. ''Regierungspräsident'') [[Hildesia]]e nominatus est. [[16 Iulii]] [[1935]] Muhs secretarius statalis in novo [[Administer Imperii Rerum Ecclesiarum (Germania)|Administerio Imperii Rerum Ecclesiarum]], cui [[Ioannes Kerrl]] praefuit, factus est. Muhs una cum Kerrl acriter in [[Ecclesia Confitens|Ecclesiam Confitentem]] et contra encyclicam [[Mit brennender Sorge|Cura ardente]] [[Pius XI|Pii XI]] papae consuluit, sed christiani resistentes non supprimere potuerunt, quamquam multos in carcerem mitti iussit. [[15 Decembris]] [[1941]] Kerrl mortuus est et Muhs eius successor pro tempore factus est. Ad finem belli [[1945]] hoc officio fungebatur.
 
== Nexus externi ==
* {{BBKL|m/muhs_h|auctor=Andreas Schulz/Matthias Wolfes|commentatio=MUHS, Hermann|tomus=17|columnae=993-1002}}
 
Linea 13:
 
{{DEFAULTSORT:Muhs, Hermannus}}
 
[[Categoria:Nati 1894]]
[[Categoria:Alumni Universitatis Goettingensis]]