Quantum redactiones paginae "Manfredus de Killinger" differant

m
Paginam instituit, scribens 'thumb|Manfredus de Killinger '''Manfredus Baro de''' (Theod. ''Manfred Baron von'') '''Killinger''...'
 
Linea 2:
'''Manfredus Baro de''' (Theod. ''Manfred Baron von'') '''Killinger''' (natus [[14 Iulii]] [[1886]] apud Nossen ([[Saxonia]]), mortuus [[2 Septembris]] [[1944]] [[Bucaresta]]e) vir publicus et legatus [[Germania]]e factionis [[NSDAP]] fuit.
 
== Iuventus et munus ==
Manfredus de Killinger post scholam finitam nauta classis Germanicae factus est et miles et legatus [[Bellum Orbis Terrarum I|Bello Orbis Terrarum I]] annis [[1914]] - [[1918]] interfuit. Post bellum finitum miles mansit et clam contra rem publicam certavit. Inter alia et interfectores [[Matthias Erzberger|Matthiae Erzberger]] adiuvit et idcirco anno [[1922]] accusatus neque damnatus est.
 
== Cursus honorum ==
Killinger, qui ab anno [[1927]] sodalis [[NSDAP]] erat, anno [[1929]] legatus senatus terrae [[Saxonia]]e electus est et ad annum [[1934]] mansit. Ab anno [[1932]] etiam legatus [[Dieta Imperii Germanici|Dietae Imperii]] fuit. [[10 Martii]] [[1933]] Nazistae, qui Berolini rerum potiti sunt, Killinger commissarius Saxoniae fecerunt, qui multos aderversarios Nazistarum, inter eos et [[Gulielmus Külz|Gulielmum Külz]] magister civium superiorem [[Dresda]]e ex officio removit. Mense AprilisAprili autem [[Martinus Mutschmann]] successor Killinger vicarius Imperii Saxoniae factus est. Qui autem de Killinger[[6 Maii]] praesidem ministrorum Saxoniae nominavit. Sed [[28 Februarii]] [[1935]] Mutschmann Killinger removit et ipse se praesidem ministrorum fecit. De Killinger deinde iudex "Iudicii Populi", quod inimicos dictaturae deleret, eligebatur. Annis [[1940]]/[[1941]] deinde legatus [[Germania]]e in [[Slovacia]], tum ad annum [[1944]] in [[Romania]] fuit. Cum Romania foedus cum Germania finivisset et ad [[Unio Sovietica|Unionem Sovieticam]] accessit, Killinger 2 Septembris 1944 mortem sibi ipsi dedit.
 
== Nexus externi ==
* [http://www.reichstag-abgeordnetendatenbank.de/selectmaske.html?pnd=121673626&recherche=ja Curricula vitae in libris legatorum Dietae Imperii Germanici (lingua Theodisca)]
 
{{Praesides Ministrorum Saxoniae}}
 
{{DEFAULTSORT:Killinger, Manfredus de}}
 
[[Categoria:Nati 1886]]
[[Categoria:Milites]]
213 924

recensiones