Quantum redactiones paginae "Vladimirus Lenin" differant

Content deleted Content added
Xqbot (disputatio | conlationes)
m automaton addit: so:Faladimir Lenin
Linea 20:
Mense Augusto anno [[1893]], V. Ul'janov Petropolim transmisit et activitatem suam revolutionariam continuavit. Fuit auctor scriptorum in quibus ideas suas explanavit. Credidit, classis operaria esse debet "copiata" [[capitalismus|capitalismi]] et conditor societatis [[communismus|communisticae]]. Anno [[1895]], condidit Petropolitanam "Associationem certationis pro liberatione classis operariae" (Russice: Петербургский «Союз борьбы за освобождение рабочего класса»), quae fuit basis factionis revolutionariae proletariorum. Anno illo, activitatis revolutionariae causa arrestatus est, et anno [[1897]] in [[Siberia]]m deportatus est. Ibi Vladimirus sponsam suam [[Nadia Krupskaja|Nadiam Krupskajam]], etiam participii in motu revolutionario causa exilio affectam, uxorem duxit.
 
Post absolutionem deportationis anno [[1900]], Vladimirus Ulianov Russiam liquit. Quo anno ille et [[Georgius Plechanov]] (Георгий Валентинович Плеханов, ''Georgij Valentinovič Plechanov'', [[1856]] – [[1918]]) peregre inceperunt editionem scripti periodici, ''Scintilla'' («Искра», ''"Iskra"'') nominati. Mense DecembrisDecembri anno [[1901]] V. Ul'janov pseudonymum ''Lenin'' (pro nomine auctoris opusculi sui, in ''Scintilla'' publicati) primo adhibuit (etiam habebat pseudonyma alia: Ильин, ''Il'in''; Фрей, ''Frej''; Тулин, ''Tulin''; Карпов, ''Karpov'', etc.).
 
Anno [[1903]] in concilio secundo Russicae Social-Democraticae Operariae Factionis (R.S.D.O.F.; Russice: Российская социал-демократическая рабочая партия, РСДРП, anno [[1898]] condita), Lenin condidit factionem ''[[Bolsevici|Bolsevicorum]]'' (sic vocatur ex verbo большой, ''bol'šoj'', i.e. maior, quia eius sectatores initio fuere maioritas in R.S.D.O.F.), quae seruis facta est [[Factio Communistica Unionis Sovieticae|Factio Communistica]].