Quantum redactiones paginae "Factio popularis Germanica" differant

m
m (r2.7.1) (bot addit: bg:ДФП)
 
== Historia ==
[[Fasciculus:Bundesarchiv Bild 102-00886, Berlin, Propaganda zur Reichstagswahl.jpg|thumb|Certamen suffragiorum DVP mense DecembrisDecembri anni 1924]]
DVP post casum monarchiae e factionibus progressionis (''Fortschrittspartei'') et Liberalibus Nationalibus (''Nationalliberale'') formatum est. Sed ii, qui ad sinistram contenderunt, aliam factionem, [[Factio Theodisca Democratica|Factionem Theodiscam Democraticam]] (DDP) condiderunt. Dux factionis ab initio ad mortem anno [[1929]] [[Gustavus Stresemann]] erat. DVP, quamquam rem publicam negavit atque monarchiam restituendam in animo habebat, paene omnibus consiliis ministrorum ad annum [[1931]] interfuit, perumque cum [[SPD]] et [[Centrum]] vel [[DNVP]]. Suffragiis ad annum [[1928]] habitis semper 8 vel 10 per centum suffragiorum adepta est. Post mortem Stresemann [[Eduardus Dingeldey]] novus praeses electus est. Sed cum [[Depressio oeconomica magna]] in in Germania multos munere deponeret, DVP electione anni [[1930]] victa est. Anno [[1932]] et [[1933]] non plus quam 1 per centum suffragiorum accepit. [[4 Iulii]] [[1933]] [[NSDAP|Nazistis]] urgentibus DVP ut ceterae factiones democraticae dissoluta est.
 
208 611

recensiones