Quantum redactiones paginae "Ericus Emminger" differant

Content deleted Content added
Linea 1:
'''Ericus''' (Theod. ''Erich'') '''Emminger''' (natus [[25 Iunii]] [[1880]] oppido ''Eichstätt'', mortuus [[30 Augusti]] [[1951]] [[Monachium|Monachii]]) vir publicus et sodalis primo factionis [[Centrum|Centri]], deinde [[Factio Popularis Bavarica|Factionis Popularis Bavaricae]] (BVP) fuit.
 
== Iuventus et munus ==
Emminger, postquam maturitatem adeptus est, iurisprudentiae studebat, deinde causidicus laboravit atque ab anno [[1910]] iudex [[Augusta Vindelicorum|Augustae Vindelicorum]] erat. Ab anno [[1925]] ad usque [[1949]] iudex summi iudicii [[Bavaria]]e Monachii fuit.
 
== Familia ==
Emminger maritus erat, filius eius [[Otmarius Emminger]] postea praeses Argentariae Foederalis Germaniae fuit.
 
== Cursus honorum ==
Emminger, qui ante annum [[1918]] sodalis Centri et annis [[1913]] - 1918 primo legatus [[Dieta Imperii Germanici|Dietae Imperii Germanici]] erat, anno [[1918]] ad BVP accessit et mense IuniiIunio [[1920]] iterum legatus Dietae Imperii electus est et ad usque annum [[1933]] mansit. [[30 Novembris]] [[1923]] [[Administer Imperii Iustitiae (Germania)|Administer Imperii Iustitiae]] in consilio ministrorum [[Gulielmus Marx|Marx]] I nominatus est. Cum administer esset, quaestiones iudicales variis modis reformatae sunt. [[15 Aprilis]] [[1925]] a magistratu se recessit, quod Centrum, alia factio catholica in consilio ministrorum, et in Bavaria candidatos electionis Dietae Imperii nominaverat. Anno [[1933]], cum [[NSDAP|Nazistae]] rerum Germaniae potiti sunt, a re publica se recessit et iterum iudex fuit.
 
== Nexus externi ==
* [http://www.bundesarchiv.de/aktenreichskanzlei/1919-1933/0000/adr/adrag/kap1_5/para2_53.html Curriculum vitae breve in pagina Tabularii Foederalis Germaniae (lingua Theodisca)]
* [http://mdz12.bib-bvb.de/~db/bsb00000008/images/index.html?nativeno=122 Curriculum vitae breve in libro legatorum Dietae Imperii (lingua Theodisca)]
 
{{Administri Imperii Iustitiae (Germania)}}
Linea 18:
 
{{DEFAULTSORT:Emminger, Ericus}}
 
[[Categoria:Nati 1880]]
[[Categoria:Iudices]]