Quantum redactiones paginae "Ioannes Schlange-Schöningen" differant

Content deleted Content added
Paginam instituit, scribens ''''Ioannes''' (Theod. ''Hans'') '''Schlange-Schöningen''' (natus 17 Novembris 1886 in fundo ''Schöningen'' (Pommerania), mortuus 20 Iulii 1960 [[Aquae...'
 
Linea 1:
'''Ioannes''' (Theod. ''Hans'') '''Schlange-Schöningen''' (natus [[17 Novembris]] [[1886]] in fundo ''Schöningen'' (Pommerania), mortuus [[20 Iulii]] [[1960]] [[Aquae Godesbergenses|Aquarum Godesbergensium]] apud [[Bonna]]m) vir publicus [[Germania]]e et sodalis primo Factionis Theodiscae Conservativae, deinde [[Factio Theodisca Nationalis Popularis|DNVP]], postremo Factionis Christianae Agricolarum atque Incolarum Ruris (CNBL), post [[Bellum Orbis Terrarum II]] finitum autem [[CDU]] fuit.
 
== Iuventus et munus ==
Pater eius latifundium in Pommerania possidebat. Ipse gymnasium frequentabat atque maturitate accepta [[Gryphisvaldia]]e agriculturae studebat. Annis [[1914]] - [[1918]] centurio [[Bellum Orbis Terrarum I|Bello Orbis Terrarum I]] interfuit atque saepe sauciatus est. Bello finito latifundium patris administrabat.
 
== Cursus honorum ==
Schlange-Schöningen, sodalis DNVP, annis [[1920]] - [[1928]] legatus senatus terrae [[Borussia]]e fuit et annis [[1924]] - [[1932]] legatus [[Dieta Imperii Germanici|Dietae Imperii Germanici]] erat. Initio rem publicam novam vituperavit. Sed anno [[1927]] cum [[Alfredus Hugenberg|Alfredo Hugenberg]] praeside DNVP de consiliis politicis certavit, quod hic foedus cum [[NSDAP]] facere in animo habebat, quod Schlange acriter negabat. Itaque mense IanuariiIanuario [[1930]] DNVP factionem reliquit et cum aliis legatis factionem CNBL condidit. Nunc etiam cum factio [[SPD]] de re publica conservanda egit. [[9 Octobris]] [[1931]] [[Administer Imperii sine officiis (Germania)|Administer Imperii sine officiis]] in consilio ministrorum [[Henricus Brüning|Brüning II]] nominatus est et commissarius ad adiuvandum orientem factus est. Consilium cepit latifundiorum dividendorum atque agrorum agricolis tribuendorum. Itaque possessores magnorum fundorum eum ''communismi'' accusaverunt. Itaque [[30 Maii]] [[1932]] cum aliis administris Brüning a praeside [[Paulus de Hindenburg|Paulo de Hindenburg]] dimissus est.
 
== Temporibus Nazistarum ==
Schlange-Schöningen inimicus Nazistarum fuir et in fundo suo cum [[Helimutus Iacobus Comes de Moltke|Helimuto Iacobo Comite de Moltke]] convenit, qui in secreto contra tyrannidem pugnavit. Si [[Coniuratio 20 Iulii 1944]] bonum eventum habuisset, [[Administer Imperii Victus et Agriculturae (Germania)|Administer Victus et Agriculturae]] factus esset. Tamen vitam servabat ad finem belli.
 
== Post Bellum Orbis Terrarum II ==
Schlange anno [[1945]], postquam e Pommerania fugit, cum aliis [[Ploena]]e factionem CDU in [[Slesvicum et Holsatia|Slesvico et Holsatia]] condidit. Anno [[1946]]/[[1947]] legatus erat consilii Zonae Britannicae. Anno 1947 director victus et agricultuarae Zonae Angloamericanae Germaniae fuit. Anno [[1949]] legatus [[Dieta Foederalis Germaniae|Dietae Foederalis Germaniae]] electus est. Ad [[9 Iunii]] [[1950]] legatus parlamenti mansit. Deinde primo consul, deinde ([[1953]] - [[1955]]) legatus Germaniae [[Londinium|Londinii]] factus est.
 
== Nexus externi ==
* [http://www.gdw-berlin.de/bio/ausgabe_mit.php?id=179 Biographia brevis in pagina monumenti resistentium Germaniae (lingua Theodisca)]
 
{{Consilium Ministrorum Brüning II}}
 
{{DEFAULTSORT:Schlange-Schoeningen, Ioannes}}
 
[[Categoria:Nati 1886]]
[[Categoria:Alumni Universitatis Gryphisvaldiae]]