Quantum redactiones paginae "Eberhardus Wildermuth" differant

m
(Paginam instituit, scribens '[[Fasciculus:Bundesarchiv Bild 146-2005-0136, Trent Park Camp, deutsche Offiziere.jpg|thumb|Eberhardus Wildermuth (ordo superior ad dextram) in castris captivorum belli...')
 
[[Fasciculus:Bundesarchiv Bild 146-2005-0136, Trent Park Camp, deutsche Offiziere.jpg|thumb|Eberhardus Wildermuth (ordo superior ad dextram) in castris captivorum belli Britannicis mense NovembrisNovembri 1944]]
'''Eberhardus''' (Theod.: ''Eberhard'') '''Wildermuth''' (natus [[23 Octobris]] [[1890]] [[Stuttgardia]]e, mortuus [[9 Martii]] [[1952]] [[Tubinga]]e) vir publicus [[Germania]]e et sodalis [[FDP]] fuit.
 
== Familia ==
Avia Ottilia Wildermuth suo tempore scriptrix nota fuit.
 
== Iuventus munusque ==
Wildermuth anno [[1909]] maturitatem Stuttgardiae adeptus est et tum miles factus est. Annis [[1909]] - [[1914]] [[Tubinga]]e, [[Lipsia]]e [[Berolinum|Berolinique]] rebus publicis atque iurisprudentiae studebat. Annis [[1914]] - [[1918]] miles conscriptus est et [[Bellum Orbis Terrarum I|Bello Orbis Terrarum I]] interfuit, saepe sauciatus est. Annis [[1919]] - [[1921]] praepositus cohortis studiosorum erat, quae contra hostes [[Res Publica Vimariana|rei publicae novae]] certabat. Anno 1921 secundam probationem iurisprudentiae accepit. Tum minister publicus urbis Stuttgardiae, ab anno [[1925]] Officii Operarii Imperii Berolini erat, deinde in argentaria soli postremo in [[Administer Imperii Laboris (Germania)|Administerio Imperii Laboris]] laboravit. [[Bellum Orbis Terrarum II|Bello Orbis Terrarum II]] coepto Wildermuth legatus militum iterum factus est. Variis locis ut [[Serbia]], [[Italia]], [[Francia]] certavit et [[Tribunus militum]] promotus est. [[12 Septembris]] [[1944]] a Britannis captus et in Britanniam latus est. Ad [[3 Iulii]] [[1946]] captivus belli mansit.
 
== Cursus honorum ==
Wildermuth anno 1918 legatus consilii militum fuit, anno 1919 sodalis [[Factio Theodisca Democratica|Factione Theodiscae Democraticae]] factus est. In patriam post bellum orbis terrarum II reversus Wildermuth ad [[Reinholdus Maier|Reinholdo Maier]], quem a tempore studii noverat, et suam [[Factio Democratica Popularis|Factionem Democraticam Popularem]] (DVP) accessit. Quae factio postea pars FDP fiebat. Anno [[1947]] legatus senatus terrae [[Virtembergia-Zolnerum|Virtembergiae-Zolneri]] (ad annum [[1950]]) et praeses suae factionis in hoc terra electus est. Annis 1947 - [[1949]] hic etiam administer oeconomiae fuit. Tum legatus [[Dieta Foederalis Germaniae|Dietae Foederalis Germaniae]] electus et [[20 Septembris]] [[Administer Foederalis Commeatus et Aedificiorum]] in consilio ministrorum [[Conradus Adenauer|Adenauer]] nominatus est. Hunc honorem ad mortuum administrabat.
 
== Nexus externi ==
* [http://www.politik-fuer-die-freiheit.de/webcom/show_page.php/_c-146/_nr-1/i.html Curriculum vitae in pagina Instituti [[Fridericus Naumann]] (lingua Theodisca)]
 
{{Administri Foederales Aedificiorum (Germania)}}
 
{{DEFAULTSORT:Wildermuth, Eberhardus}}
 
[[Categoria:Nati 1890]]
[[Categoria:Alumni Universitatis Tubingensis]]
201 868

recensiones