Quantum redactiones paginae "Achaemenidae" differant

155 octeti additi ,  9 years ago
Summarium vacuum
m (r2.5.2) (bot addit: az, be-x-old, bg, eu, pnb abdit: ps mutat: ckb, da, es, ml, mr, sr)
'''Achaemenidae''' (-arum, ''m.'') ([[Lingua Graeca antiqua|Graece]]: {{polytonic|Ἀχαιμενίδαι}}) fuerunt domus regnatrix, primum [[Persis|Persidis]], regni [[Imperium Medorum|Imperio Medorum]] subiecti, deinde illorum imperio everso sui ipsorum [[Imperium Persarum|Imperii Persarum]]. Nomen traxerunt ab [[Achaemenes|Achaemene]] ([[Lingua Persica antiqua|Persice]]: ''Haxāmaniš'', "qui est benigni animi"), duce aut rege Persarum septimi saeculi a.C.n. Imperii Persarum conditor habetur [[Cyrus II (rex Persarum)|Cyrus II]], 'magnus' cognominatus, qui anno 550 a.C.n. [[Media|Medos]] sibi subiecit. Fines imperii maxime propagavit [[Darius I]] (521-486), cui omnes populi Asiae ab [[Indus (fluvius)|Indo]] flumine usque ad oras [[Mare Aegaeum|maris Aegaei]], praeterea [[Aegyptus|Aegyptii]] cum Graecis [[Cyrenaica|Cyrenaicis]], et in Europa [[Thracia|Thraces]] [[Macedonia antiqua|Macedonesque]] paruerunt. Imperium Achaemenidarum tandem anno 330 a.C.n. evertit [[Alexander Magnus]] Macedonum rex, quo mortuo [[Seleucidae]] maxima parte Imperii Persici potiti sunt.
 
[[Fasciculus:Nuremberg chronicles f 70v 1.png|thumb|left|Reges quattuor Persarum in ''[[Liber chronicarum (Schedel)|Chronicis Norimbergensibus]]'' picti]]
== Index Achaemenidarum ==
* [[Achaemenes]]