'''Liberum arbitrium'''{{dubsig}}<ref>[[Augustinus]], ''[[De civitate Dei]]'' 22.30 et alibi</ref> est gubernatio vel [[voluntas]] quam [[homo|homines]] singuli exercent super eorum [[mens|mentes]] et actiones. Libero arbitrio homines optant facere unum ex variis actibus qui eis possibiles sunt. Quod soli homines hanc potestatem habere videntur, actus libere arbitratus dicitur ''actus humanus'' in [[philosophia]].<ref>Confer [[Glossarium Thomisticum]].</ref> Negatio liberi arbitrii, quae [[determinismus]] appellatur, saepe quaestionem [[moralitas|moralitatis]] parit quia facultatem voluntatis humanae de [[bonum|bonis]] ac malis negare potest.
Theoria [[Benedictus de Spinoza|Spinozae]] de [[Deus|Deo]] ut [[causa sui]], [[causalitas]] vel [[praedestinatio]] [[Calvinismus|Calvinismi]] liberum arbitiumarbitrium de facto negat. Sed [[clinamen]] [[Lucretius|Lucretii]] determinismum [[causalitas|causalitatis]] refutavit.