Quantum redactiones paginae "Venetiola" differant

1 122 octeti additi ,  9 years ago
Venetiolani locupletem hereditatum compositionem habent. E [[Imperium Hispanicum|coloniali periodo]] mixti sunt [[Indi Americani|Amerindi]], [[Hispania|Hispani]] et [[Africa|Afri]] et plerique Venetiolani mixtam originem habet, exempli gratia sunt homines cum [[Indi Americani|Amerindis]], [[Nigrita|Nigritis]] et [[Phyle Caucasia|Albis]] proavis. E [[1990]] non sunt ethnographica Venetiolanorum incolarum acta, sed secundum statisticas constans [[immigratio]] pergit quae [[Nigrita|Nigritas]] et [[Phyle Caucasia|Albos]] incolas auxit, relictis mixtis cum minori incremento. Haec statisticae proximas resultationes exponunt: 50% [[mixticius|Mixticiorum]] aut [[Phyle Caucasia|Alborum]], praesertim (29%) [[Europa]]eae et [[Arabes|Arabicae]] originis; 10% [[Africa]]e originis et 1% [[Indi Americani|Amerindorum]] inter omnes incolas. Per colonialem periodon et usque ad tempus post [[Bellum Orbis Terrarum Secundum]], plerique Europaei immigrantes in Venetiolam ex [[Insulae Canariae|Insulis Canariis]] venere et eorum affectio significativa in evolvendas [[lingua Hispanica|Hispanicam]], coquinas moresque fuit.
 
Incepta [[petroleum|petroleosa]] expilatione ineunte [[saeculum 20|saeculo XX]], sedem collocavere praecipue [[CFA|Statunitenses]] societates civesque. Postea, per bellum, nova [[Italia|Italicarum]] et [[Hispania|Hispanicarum]] immigrantium unda Venetiolanae societati se iunxit, et novi immigrantes e [[Lusitania]], [[Oriens Medius|Oriente Medio]], [[Germania]], [[Croatia]], [[Nederlandia]] et [[Res Publica Popularis Sinarum|Sina]], inter alias, et emigrationis et colonizationis programmate a Gubernatione statuto excitati sunt. Inter [[1900]] et [[1958]] amplius [[millio]] [[Europa]]eorum in Venetiolam immigravere magnas communitates creans inter quas [[Italia|Italo]]-Venetiolani, [[Lusitania|Luso]]-Venetiolani et [[Hispania|Hispano]]-Venetiolani eminent. Venetiola tertia natio est in mundo quae maximam [[Hispania|Hispanorum]] communitatem post [[Argentina]]m et [[Francia]]m habet, tertia quae maximam [[Lusitania|Lusitanorum]] communitatem post [[Brasilia]]m et [[CFA|Civitates Foederatas]] habet et tertia quae maxima [[Italia|Italorum]] communitatem in [[America Latina]] post [[Uraquaria]]m et [[ArgentinamArgentina]]m. Immigratio in Venetiolam etiam e multis [[America Latina|Latino-Americanis]] nationibus venit, praesertim e [[Columbia]] per petroleosam [[decennium 198|decennii 198]] prosperitatem. Hae continuae immigrationis undae nationale complexum [[phyle]]ticum musivum auxerunt. Venetiolani incolae apud alias nationes nati 4,4% inter omnes incolas complent. Hodie auxere immigratio e [[Columbia]], [[Hispania]], [[Lusitania]] et [[Italia]] inter alias nationes velut [[Trinitas et Tabacum|Trinitatem et Tabacum]].
 
Duae [[Amerindi|Amerindarum]] tribuum in natione sitarum [[Guaxiri]] ([[Hispanice]]; ''Wayúus''), Occidente in [[Zulia|Civitate Zulia]] siti, et [[Timoto-Cuicae]] ([[Hispanice]]; ''Timoto-Cuicas''), etiam Occidente in [[Civitas Emerita (Venetiola)|Civitate Emerita]] in [[Andes|Andibus]] sunt. Inter alios ponderis globos [[Africa|Afro]]-Venetiolani sunt, licet eorum numerus incertus propter egentia census data sit.
 
[[Asia]]ni parvam incolarum percentationem constituunt. Circiter 1% Venetiolanorum Amerindi sunt. Hi globi a sustentis migrantibus ex [[Europa]] et vicinis [[America Meridionalis|Americae Meridionalis]] partibus per oeconomicam medii [[saeculum 20|saeculi XX]] prosperitatem coniuncti sunt.
 
Secundum Recensionem Mundanam de Profugis anni [[2008]] a Statunitensi Consilio Profugorum et Immigrantium editam, Venetiola hospitio 252 200 [[profugus|profugorum]] et asyli quaesitorum e [[Columbia]] anno [[2007]] accepit. 10 000 novorum asyli quaesitorum in Venetiolam anno [[2007]] intravere. Inter [[immigratio illegalis|immigrantium illegalium]] 500 000 et [[millio]]nem Ventiolam incolere aestimantur.
 
== Divisio administrativa ==
Usor anonymus