Quantum redactiones paginae "Una candida cerva sopra l'erba" differant

m
Summarium vacuum
mNo edit summary
mNo edit summary
[[Fasciculus:Francesco Petrarca01.jpg|thumb|[[Laura de Noves]] ([[Bibliotheca Laurentiana]])]]
[[Fasciculus:Canzoniere7.JPG|thumb|Editio antiqua impressa huius carminis manu illuminata]]
'''Una candida cerva sopra l'erba''' incipit carmen [[Franciscus Petrarca|Petrarcae]], in serie titulo ''[[Rerum vulgarium fragmenta]]'' (Italice: ''Canzoniere'') comprehensum, in quo comparatio fit [[Laura de Noves|Laurae]] suae cum cerva candida.<ref>[[Petrarca]], ''[[Rerum vulgarium fragmenta]]'' 190</ref> Auctor verba ad collare cervae inscripta citat; primus omnium locutionem "''Nessun mi tocchi''" (qua [[Italiane]] vertuntur verba Iesu "[[Noli me tangere]]"), ex [[Evangelium secundum Ioannem|evangelio Ioannis]] demptam, coniunxit ad aliam "''Libera farmi al mio Cesare parve''" ("Placuit Caesari meo me liberam facere"), quae e fabula antiqua et mediaevali [[Cervus torquatus|cervi torquati]] surgit.
 
[[Fasciculus:Canzoniere7.JPG|thumb|Editio antiqua impressa huius carminis manu illuminata]]
== Romanello: Una cerva gentil ==
Poëta [[Ioannes Antonius Romanello]] huius carminis Petrarchiani imitationem confecit in poëmate "Una cerva gentil". Is verba in collare inscripta citat partim Italiane, partim Latine:
::''Caesaris enim sum''.<ref>[[Ioannes Antonius Romanello|Romanello]], ''[[Rhythmorum vulgarium (Romanello)|Rhythmorum vulgarium]]'' (c. 1480) sonn. 3</ref>
 
[[Fasciculus:AnneBoleyn55.jpg|thumb|[[Anna Bolena]] ante matrimonium a [[Lucanus de Horenbout|Lucano de Horenbout]] picta]]
== Wyatt: Whoso list to hunt ==
Paullo postea, anno fortasse 1526 vel 1527, [[Thomas Wyatt]] carmen Petrarchianum [[Anglice]] recreavit (incipit "Whoso list to hunt"). Ab omnibus fere intellegitur "Caesarem" huius poëmatis regem [[Henricus VIII (rex Angliae)|Henricum VIII]] esse, "cervam" [[Anna Bolena|Annam Bolenam]] olim amicam ipsius Wyatt, sed iam regis uxorem. Poëta verba in collare cervae inscripta ita partim Latine, partim Anglice citat: