Quantum redactiones paginae "Vicipaedia:Taberna/Tabularium 17" differant

Content deleted Content added
Linea 841:
Cum enim nōn saepe audiāmus verba Latīna -et rārius rēctīs quantitātibus- , quōmodō fīat, ut vōcālīs longās discāmus?
* <small>1) pāginam "numerī" aliquantillum iam -sed cāsū tantum duōrum verbōrum- mūtāvī</small>
Valēte! [[Specialis:Conlationes/217.252.114.16|217.252.114.16]]******** 00:37, 19 Iunii 2011 (UTC)ŪĒLN = Ūnus ē Latīnīs novīs
:Salve, UELN. Quando tirones Vicipaediam leguntur et editantur, gaudemus; hic autem confecimus encyclopaediam non tironibus tantum, sed omnibus Latine lectoribus, destinatum. Tirones, libris scholasticis et lexicis utentes, aut macrones aut "accentos" saepissime vident, sed, cum textus generales sive e libraria sive e bibliotheca habent, talia signa non vident. Si enim linguam Latinam modo "fluenti" legere volunt, eis oportet orthographiam normalem macronibus carentem legere (et, si volunt, scribere). Apud Vicipaediam, sicut in textibus generalibus, id discere possunt. <font face="Gill Sans">[[Usor:Andrew Dalby|Andrew]]<font color="green">[[Disputatio Usoris:Andrew Dalby| Dalby]]</font></font> 09:00, 20 Iunii 2011 (UTC)
:: Salvē, Andrew! "''quando''...legunt''ur'' et editant''ur''" "accent''o''s" Ipsene tīrō es? Quod nōn malumst - et quī status ē "Latīnī" dēfīnītiōnis pendet :-) Gaudeō quidem tē respōndisse Latīnē :-)
::Sed hoc mihi nōn appāret, cūr omnīnō scrīpseris dē "omnibus Latīnē lēctōribus", cum posteā dē tīrōnibus tantum scrībere pergis?
::Accēdit, quod ne "omnēs" quidem "Latīnī tīrōnēs" multōs vident macrōnēs <small>estne vōx "classica"?</small> - in Germāniā, exemplī grātiā. ūnus tantum "liber scholasticus" mihi nōtus est, quī mācrōnibus in ipsīs textibus praeditus sit! Et stat causa mea cum tuā sententiā ''"Apud Vicipaediam, <u>sicut in textibus generalibus</u>, id discere possunt. "'' - cum in tot librīs scholasticīs longitūdēs nōn indicentur, nōnne aliō inigent locō, ubī illud -nempe longitūdinēs singulōrum verbōrum- discere possint? Sī velint facile legere textūs "immacrōnātōs", legant ēditiōnēs veterum! - Quid, cēterae cēterīque, vōs cēnsētis?
::Valē(te)! [[Usor:Ūnus ē Latīnīs novīs|Ūnus ē Latīnīs novīs]] 17:05, 24 Iunii 2011 (UTC)
::Valē(te)!
 
== De annalibus televisificis &c. ==