Quantum redactiones paginae "Venetiola" differant

1 901 octeti additi ,  9 years ago
[[Fasciculus:Angel falls panoramic 20080314.jpg|thumb|centro|800px|[[Saltus Angelus]] ([[Hispanice]]; ''Salto Ángel'' et [[Pemonice]]; ''Kerepakupai''), maxima [[aqua cadens|cataracta]] mundi.]]
 
===Clima===
{{Imago Dupla|left|Carretera transandina.jpg|220|MargaritaCastle.jpg|245|'''Laeva''': [[Nix]] in [[Emerita (civitas)|Emerita]].<br />'''Dextera''': Castellum coloniale in [[Insula Margarita]].}}
Quamquam Venetiola tota in [[Circulus Solis vertentis|tropicis]] sita sit, clima ex umidis paucae altitudinis planitiebus, ubi annuas mediae [[temperatura]]e 28ºC sunt, in [[glaciarium|glaciaria]] et [[mons|montanas regiones]] cum media temperatura annua 8ºC variat. Annua [[praecipitatio]] inter 430 [[millimetrum|millimetrorum]] in Boreorientali semiarida portione usque ad 1 000 millimetrorum in [[Orinocum|fluminis Orinoci]] [[delta fluviale|delta]] in Orientali nationis extremo variat. Pleraeque praecipitationes inter [[Iunius|Iunium]] et [[October|Octobrem]] (scilicet [[Umidum (tempus anni)|tempore pluviarum]] sive "[[hiems|hieme]]") cadunt; [[Siccum (tempus anni)|Reliquum]] siccius et calidius anni "[[aestas]]" nuncupatur, etsi temperaturae variatio tam notabilis quam in [[clima temperatum|temperatis]] [[Latitudo geographica|latitudinibus]] non est.
 
Natio in zonas temperaturae horizontales praesertim in altitudine fundatas quatuor dividitur, [[clima]]ta [[clima tropicale|tropicale]], [[clima siccum|siccum]], [[clima temperatum|temperatum]] cum siccis hiemibus et [[clima polare|polare]] ([[tundra|tundram alpinam]]) inter alia habentes. Tropicali in zona temperaturae calidae sunt cum annuis mediis inter 26 et 28ºC variantibus. Zona temperata inter 800 et 2 000 metrorum altitudinis variat, cum mediis inter 12 et 25ºC, ubi multae Venetiolanae urbes, [[Caracae|capite]] incluso, hac in regione inveniuntur. Frigidissimae condiciones cum temperaturis inter 9 et 11ºC in frigida zona inter 2 000 et 3 000 metrorum altitudinis, praecipue in Venetiolanis [[Andes|Andibus]] inveniuntur, ubi [[pastus]] et [[nix|nivum]] perpetuarum campus cum annuis mediis infra 8ºC sunt.
 
== Divisio administrativa ==
Usor anonymus