Quantum redactiones paginae "Venetiola" differant

1 236 octeti additi ,  9 years ago
 
== Geographia ==
[[Fasciculus:Venezuela Topography.png|thumb|esquerda|[[Topographia|Topocgraphica]] Veneztiolae [[Tabula geographica|tabula]].]]
Venetiola tricesima tertia civitas in mundo maxima et [[America Meridionalis|Americae Meridionalis]] quinta est, 916 445 [[chiliometrum quadratum|chiliometrorum quadratorum]], circiter duplicem [[Civitatum Foederatarum civitas|Statunitensis civitatis]] [[California]]e magnitudinem, lata. Septentrionali [[America Meridionalis|Austramericani]] territorii extremo sita, Occidente [[Columbia]]e, Meridie [[Columbia]]e et [[Brasilia]]e, Septemtrione [[Mare Caribicum|Mari Caribico]] ([[Oceanus Atlanticus|Oceano Atlantico]]), et Oriente [[Guyana]] finitima est. Territorio eius forma similis inverso [[triangulum|triangulo]] et nationi 2 800 [[chiliometrum|chiliometrorum]] [[litus|litoris]] sunt.
[[Fasciculus:PicoBolivar.jpg|thumb|[[Cacumen Bolivarense]] ([[Hispanice]]; ''Pico Bolívar''), altissimus locus in Venetiola.]]
 
Cum 2 800 [[chiliometrum|chiliometrorum]] [[litus|litoris]], natio prospectuum varietatem possidet. [[Andes|Antisensis]] [[cordillera]] ex Boreoccidentali extremo Venetiolano patet et iuxta Septemtionali [[Mare Caribicum|Caribico]] litore pergit. [[Cacumen Bolivarense]] ([[Hispanice]]; ''Pico Bolívar''), maximus locus in natione et 4 979 metrorum altum, hac regione invenitur. Nationis centrum [[Planities (America Meridionalis)|Planitiebus]] ([[Hispanice]]; ''Los Llanos'') e [[Columbia]]nis finibus in Occidentale [[delta fluviale|delta]] [[Orinocum|fluminis Orinoci]] extremum Oriente patentibus notatur.
 
Meridie [[Regio Guaiana]] ([[Hispanice]]; ''Región Guayana'') Septemtrionalem [[Amazonia|Sinus Amazonici]] regionem et [[Saltus Angelus|Saltum Angelum]] ([[Hispanice]]; ''Salto Ángel'' et [[Pemonice]]; ''Kerepakupai''), maximamaximam [[aqua cadens|cataractam]] mundi, continet. [[Orinocum]] ([[Hispanice]]; ''Orinoco''), cum suis felicibus [[alluvio|solis alluvionis]], maximo et praecipuissimo fluminum systemate conectitur quod in unum maximorum sinuum hydrographicorum in [[America Latina]] ortum est. [[Flumen Caronense|Caronense]]<ref>[http://www.catholic-hierarchy.org/diocese/dcrni.html]</ref>, [[Flumen Apurense|Apurense]]<ref>[http://www.catholic-hierarchy.org/diocese/dsfer.html]</ref> et [[Essequibo]] ([[Hispanice]]; ''Caroní'', ''Apure'') alia magna flumina sunt.
 
[[Regio Insularis]] ([[Hispanice]]; ''Región Insular'') omnes Venetiolanas insulas: [[Nova Sparta]] ([[Hispanice]]; ''Nueva Esparta'') et plurimas [[Dependentiae Foederales Venetiolanae|Dependentias Foederales]] includit. E [[Delta fluviale|systemate deltaico]] triangulum [[Delta Amacurense]] ([[Hispanice]]; ''Delta Amacuro'') tegens formante in Boreorientem adversus [[Oceanus Atlanticus|Oceanum Atlanticum]] extenditur.
 
Natio in geographicas zonas decem dividi potest, ad aliquas climaticas et biogeographicas regiones correspondentes. Septemtrione Venetiolani Andes sunt dum Boreoccidente Regio Cori ([[Hispanice]]; ''Coro''), montana area, plurimas [[valles]] et [[iugum montium|iuga montium]] habet. Oriente sunt planities conterminae [[Lacus Maracaybus|Lacui Maracaybo]] et [[Sinus Venetiolae|Sinui Venetiolae]]. Cordillera Centralis litori parallela est et [[Caracae|Caracas]] circumdantes colles includit, dum Condillera Orientalis, a Cordillera Centrali [[Sinus Cariacensis|Sinu Cariacensi]] ([[Hispanice]]; ''Golfo de Cariaco'') separata, [[Civitas Sucrensis|Sucrensem]] ([[Hispanice]]; ''Sucre'') et [[Civitas Monaguensis|Monaguensis]] ([[Hispanice]]; ''Monagas'') Septemtrionem comprehendit.
=== Divisio administrativa ===
 
[[Fasciculus:Angel falls panoramic 20080314.jpg|thumb|centro|800px|[[Saltus Angelus]] ([[Hispanice]]; ''Salto Ángel'' et [[Pemonice]]; ''Kerepakupai''), maxima [[aqua cadens|cataracta]] mundi.]]
 
 
=== Divisio administrativa ===
{| class="wikitable"
! #
Usor anonymus