Quantum redactiones paginae "Rosarium (oratio)" differant

m
automaton addit: he:תפילת המחרוזת; mutationes minores
m (r2.6.4) (automaton addit: sh:Krunica)
m (automaton addit: he:תפילת המחרוזת; mutationes minores)
{{Vicificanda}}
[[ImagoFasciculus:Rosary.jpg|thumb|Corona Rosarii]]
'''Rosarium Virginis Mariae''' prex antiqua est ad [[Maria|Mariam Virginem]]. Originem sumere dicitur a recitatione psalterii e CL psalmis consistentis, quia clerici psalterio carentes loco uniuscuiusque psalmi orationes ''Pater Noster'' et ''Ave Maria'' dicere solebant.
 
Rosarium stat ex iteratione precum dum de variis mysteriis Christi vitae recolitur. Orantes funiculo nodis sive granis praedito saepius utuntur, Corona Rosarii dicto (vide imaginem), ut numerum precum accurate servent. Prex unaquaeque dicitur cum digitus super singulum nodum ponitur. Ergo triplici modo rosarium orari dici potest: primum ipsis precum verbis, secundum meditatione de mysteriis, tertium denique apertione cordis Deo.
 
Multi ''papa''e [[Encyclica Epistula|encyclicae]] rosario dicatae scripserunt, exempli gratia papa [[Leo XIII ]] (Supremi apostolatus officio, Superiore anno, Octobri mense, Magnae Dei Matris, Laetitiae sanctae, Iucunda semper expectatione, Fidentem piumque animum, Augustissimae [[Virgo Maria |Virginis Mariae]] et Diuturni temporis); papa [[Ioannes XXIII]] ([[Grata Recordatio]]); papa [[Paulus VI]] ([[Mense Maio]]) etc.
 
== Mysteria Rosarii ==
 
Quindecim sunt praecipua mysteria rosarii, de quibus recolitur dum rosarium recitatur, quae in tres divisiones separantur. De quinque quibusque mysteriis recolitur dum orbis Rosarii percurritur, quod ter fit.
 
=== Mysteria Gaudiosa ===
 
Mysteria Gaudiosa eventa ad nativitatem Iesu pertinentia commemorant.
* [[Annuntiatio]] Gabrielis Archangeli ad Beatam Mariam Virginem
* [[Visitatio]] Beatae Mariae Virginis ad [[Elisabeth]]
* [[Christi Natalis|Nativitas]] Domini Nostri Iesu Christi
* [[Presentatio Iesu]] Infantis in templo
* [[Inventio Iesu|Inventio]] Iesu in templo
 
=== Mysteria Luminosa ===
 
Praescriptis mysteriis quasi canonicis reputandis, et alia quinque interdum adiciuntur:
* Eucharistiae institutio
 
=== Mysteria Dolorosa ===
 
Mysteria Dolorosa eventa ad passionem Iesu pertinentia commemorant.
* Agonia Iesu in horto Gethsemanie
* Flagellatio Iesu
* Coronatio Iesu spinis
* Portatio crucis suae a Iesu
* Crucifixio Iesu
 
=== Mysteria Gloriosa ===
 
Mysteria Gloriosa eventa ad resurrectionem Iesu pertinentia commemorant.
* Resurrectio Iesu
* Eius in Coelum ascensio
* Descensio Sancti Spiritus super Mariam et Apostolos
* Assumptio Beatae Mariae Virginis in coelum
* Coronatio Beatae Mariae Virginis in reginam coeli
 
== Recitatio Rosarii ==
 
Orationes Rosarii ita dicuntur, saepe, tamen, cum variationibus:
 
* [[Signum Crucis]]
* [[Symbolum Apostolorum]] (manus ad crucifixum)
* [[Pater Noster]] (ad nodum maiorem)
* Tres [[Ave Maria]] (ad nodos minores) pro fide, spe, et caritate
* [[Gloria Patri]]
* Primum Mysterium nuntiatur
* [[Pater Noster]] (ad nodum maiorem)
* Decem [[Ave Maria]] (ad nodos minores) dum primum mysterium recolitur
* [[Gloria Patri]]
* Secundum Mysterium nuntiatur
* [[Pater Noster]] (ad nodum maiorem)
* Decem [[Ave Maria]] (ad nodos minores) dum secundum mysterium recolitur
* [[Gloria Patri]]
* Tertium Mysterium nuntiatur
* [[Pater Noster]] (ad nodum maiorem)
* Decem [[Ave Maria]] (ad nodos minores) dum tertium mysterium recolitur
* [[Gloria Patri]]
* Quartum Mysterium nuntiatur
* [[Pater Noster]] (ad nodum maiorem)
* Decem [[Ave Maria]] (ad nodos minores) dum quartum mysterium recolitur
* [[Gloria Patri]]
* Quintum Mysterium nuntiatur
* [[Pater Noster]] (ad nodum maiorem)
* Decem [[Ave Maria]] (ad nodos minores) dum quintum mysterium recolitur
* [[Salve Regina]]
* [[Signum Crucis]]
 
== Varia recitatio ==
== Nexus Externus ==
 
* [http://www.rosaryarmy.com Rosary Army - organizatio ad faciendum rosarium]
* [http://rosarioonline.altervista.org Rosarium on line]
* [http://www.newadvent.org/cathen/13184b.htm Disquisitio de origine Rosarii] in [[Catholica Encyclopaedia]]
 
{{Hymni et preces Christiani}}
[[gd:Paidirean]]
[[gn:Ñembo'esyrỹi]]
[[he:תפילת המחרוזת]]
[[hr:Krunica]]
[[hu:Rózsafüzér]]
85 485

recensiones