Quantum redactiones paginae "Venetiola" differant

1 octetus additus ,  9 years ago
 
===Ex Venetiola libera ad saeculum XX===
Inter [[1830]] et [[1848]] natio a conservativa oligarchia gubernata est usque ad dictatorum Monagas adventum (inter [[1848]] et [[1858]]). [[Res novae]] anni [[1858]] a [[Iulianus Castro|Iuliano Castro]] ductae nationi periodon instabilitatis implicavere, quae gravior facta est ob [[bellum civile]] inter [[Conservatismus|conservativos]] et [[liberalimusliberalismus|liberales]] inter [[1866]] et [[1870]] gestum, introducta in nationem foederalistica [[constitutio]]ne anno [[1864]].
 
E [[1870]] in [[1888]] liberalis [[Antonius Guzmán Blanco]] modo auctoritario Venetiola gubernavit, cum civilitate operum publicorum, pugnae contra analphabetismum et contra [[Ecclesia Catholica Romana|Ecclesiae Catholicae]] pondus. Eius gubernationi parvae militares dictaturae successere. [[Cyprianus Castro]] praesidatum anno [[1899]] arripuit et aggressivam politicam externam applicavit quae anno [[1902]] [[Britanniarum Regnum|Britanniarum Regni]], [[Germania]]e et [[Italia]]e occlusionem et impetus contra portus Venetiolanos provocavit.
Usor anonymus