Quantum redactiones paginae "Gaius Trebonius" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
Linea 19:
Unus e coniuratis fuit qui [[Idus|Idibus]] Martiis anno [[44 a.C.n.]] [[Gaius Iulius Caesar|Caesarem]] dictatorem in Curia necaverunt : nam eo die [[Marcus Antonius|Marcum Antonium]] consulem retinuit, ne in Curiam intraret. Cur post tanta beneficia accepta illi coniurationi interfuerit, incertum est. Nonnulli putant eum [[Cicero]]nis amicitia - commercium enim epistularum inter eos fuit - a Gaio Caesare alienatum esse. Nisi fortasse ea de causa quod, multorum Romanorum exemplo, reges et regnum oderat.
 
In [[Asia (provincia Romana)|provincia Asia]] [[proconsul]] operam dedit, ut provinciae exercitusque partis orientalis imperii Romani in Gai Cassii et [[Marcus Iunius Brutus|Marci Bruti]] coniuratorum potestatem venirent. Non satis cautus tamen fuit : nam initio anni [[43 a.C.n.]] a [[Publius Cornelius Dolabella (consul 44 a.C.n.)|Publio Cornelio Dolabella]], qui Marco [[Marcus Antonius|Antonio]] [[consul]]i favebat et in provinciam [[Syria (provincia Romana)|Syriam]] iter faciebat, [[Smyrna]]e circumventus et in cruciatibus crudelissime necatus est.
 
== Fontes ==
Linea 42:
[[Categoria:Mortui 43 a.C.n.]]
[[Categoria:Nati saeculo 1 a.C.n.]]
[[Categoria:Magnicidae]]
[[Categoria:Victimae Belli Civilis (44-30 a.C.n.)]]
 
[[bg:Гай Требоний]]