Quantum redactiones paginae "Venetiola" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Linea 44:
 
Venetiola inter [[urbanizatio|urbanizatissimas]] [[America Latina|Americae Latinae]] nationes est; plerique Venetiolani Septemtrionales urbes, praesertim caput [[Caracae|Caracas]] incolunt, quae nationis maxima urbs est. Aliae praecipuae urbes [[Urbs Maracaibensis|Maracaibensis]]<ref>[http://www.catholic-hierarchy.org/diocese/dmara.html]</ref>, [[Valentia (Venetiola)|Valentia]], [[Urbs Maracayensis|Maracayensis]]<ref>[http://www.catholic-hierarchy.org/diocese/dmrcy.html]</ref>, [[Urbs Barquisimetensis|Barquisimetensis]]<ref>[http://www.catholic-hierarchy.org/diocese/dbarq.html]</ref>, [[Emerita (Venetiola)|Emerita]], [[Barcino (Venetiola)|Barcino]]-[[Potus Crux]] et [[Civitas Guayanensis]] <ref>[http://www.catholic-hierarchy.org/diocese/dcigy.html]</ref> sunt.
 
==Etymologia==
[[Alphonsus de Ojeda]], [[Americus Vespucius]] et [[Ioannes de la Cosa]] primi fuere qui Venetiolanum litus anno [[1499]] exploravere. Die [[24 Augusti]] eiusdem anni in id quod hodie [[Lacus Maracaybus]]<ref>[http://www.uni-mannheim.de/mateo/camenaref/hofmann/hof4/s0928c.html]</ref> ([[Hispanice]]; ''Lago Maracaibo'') est venere, ubi [[Indi Americani|autochthones]] invenere quorum domus super ligneis paxillis in lacu ([[palationibus]]) constructae erant. [[Americus Vespucius]], qui [[Italia|Italus]] erat, illas constructiones similes eis urbis [[Venetiae|Venetiarum]] invenit et quamobrem regionem Venetiolam, scilicet, Parvas Venetias nominavit.
 
At contra, [[Martinus Fernández de Enciso]], expeditionem comitatus geographus, suo in opere ''Summa de Geografía'' anni [[1519]] asserit ut iuxta lacum super magno saxo plano [[Indi Americani|Indigenicus]] pagus Veneciuela nuncupatus esset. Ergo, nomen Venetiola nativum et haud adventicium esse potest, quamquam prima versio vulgatissima et acceptissima manet.
 
== Geographia Venetiolae ==