Quantum redactiones paginae "Arsinoë IV (regina Aegypti)" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
mNo edit summary
Linea 1:
'''Arsinoë''', quarta huius nominis quae regina fuerit [[Aegyptus|Aegypti]], nata est inter annos fere 69 et 60 a.C.n. et necata [[41 a.C.n.]]
 
Arsinoë fuit filia regis [[Ptolemaeus XII|Ptolemaei XII]], matre nobis incerta sed fortasse [[Cleopatra V]] regis uxore; de hac re fuit soror [[Ptolemaeus XIII|Ptolemaei XIII]] et [[Cleopatra VII|Celopatrae VII]]. Iussu [[Gaius Iulius Caesar|C. Caesaris]] regina facta est [[Cyprus|Cypri]], iuxta fratrem Ptolemaeum XIII, anno [[48 a.C.n.|48]]; anno exeunte et Aegypti regina facta est, sed a Caesare anno [[47 a.C.n.|47]] ineunte capta. In [[Triumphi Gai Iulii Caesaris|triumpho suo Alexandrino]] anno [[46 a.C.n.|46]] ostensa est, posteaque [[Ephesus|Ephesi]] in exsilium missa, ubi in [[Templum Dianae (Ephesus)|sanctuario Artemidis]] habitavit. Quo desecrato [[Marcus Antonius]], suadente Cleopatra sorore, eam anno 41 a.C.n. exeunte necavit. Aedificium quoddam Ephesi recentius repertum a nonnullis sepulchrum Arsinoae esse censetur.
 
== Nexus externi ==