Quantum redactiones paginae "Catilinae coniuratio" differant

Summarium vacuum
m
[[Senatus Romanus]] die [[21 Octobris]] [[63 a.C.n.|63]] [[Senatus consultum ultimum]] decrevit. [[Quintus Marcius Rex (consul 68 a.C.n.)|Q. Marcius Rex]] Faesulas, [[Quintus Caecilius Metellus Creticus|Q. Metellus Creticus]] in Apulia militaverunt. Cicero [[In Catilinam oratio I|orationem Catilinariam primam]] die [[8 Novembris]] [[64 a.C.n.|64]] pronuntiavit; eo die Catilina e Roma ad Manlium fugit.
 
Alii coniurati, [[Publius Umbrenus|P. Umbrenus]] et [[Titus Volturcius|T. Volturcium]], legatos [[Allobroges|Allobrogum]] Romae missos subornare voluerunt. Illi autem per patronum suum [[Quintus Fabius Sanga|Q. Fabium Sangam]] de hoc conatu Ciceroni nuntia miserunt; cuius iussu praetores [[Lucius Valerius Flaccus (praetor 63 a.C.n.)|Lucius Flaccus]] et [[Gaius Pomptinus]] iuxta [[pons Mulvia|pontem Mulviam]] die [[3 Decembris]] [[63 a.C.n.|63]] insidias fecerunt coniuratosque nonnullos ceperunt. Senatui die [[5 Decembris]] [[63 a.C.n.|63]], suadentibus praesertim Cicerone et [[Marcus Porcius Cato minor|Catone]], abnuente C. Caesare, poenam mortis in quinque coniuratos Romae captos imponere placuit, scilicet Lentulum Suram, Cethegum, Statilium, Gabinium et [[Gaius Caeparius|C. Caeparium]].<ref>Sallustius, ''Catilinae coniuratio'' 50-55</ref> Catilina ipse [[Proelium iuxta Pistoriam commissum|proelium]] iuxta [[Pistoria]]m contra Metellum Celerem mense Ianuario [[62 a.C.n.]] commisit ibique in pugna interfectus est.<ref>Sallustius, ''Catilinae coniuratio'' 56-61</ref>
 
Quidam [[Marcus Licinius Crassus (triumvir)|M. Crassum]] occultiorem participem fuisse crediderunt.<ref>Sallustius, ''Catilinae coniuratio'' 17.7</ref> [[Sempronia (Decimi Bruti uxor)|Sempronia]] ([[Decimus Iunius Brutus Albinus|D. Bruti]] tyrannicidae mater) praeclara fuit inter feminas coniuratas.<ref>Sallustius, ''Catilinae coniuratio'' 25</ref> [[Fulvia (Quinti Curii amica)|Fulvia]], Q. Curii amica, prima omnium de coniuratione aliis nuntiavit, inter quos tandem Ciceroni; quem postea Q. Curius ipse de rebus a Catilina gestis certiorem fecit.<ref>Sallustius, ''Catilinae coniuratio'' 23, 26, 28</ref>