Aperire sectionem principem

Mutata

Summarium vacuum
'''Insula Boni Aëris''' sive '''Bonus Aër'''<ref>[http://www.uni-mannheim.de/mateo/camenaref/hofmann/hof4/s0900a.html]</ref> ([[Batave]]; ''Bonaire'' et [[Papiamentum|Papiamentice]]; ''Boneiru'') [[Caribicum Nederlandense|municipium speciale]] (officialiter [[corpus publicum (Nederlandia)|corpus publicum]], [[Batave]]; ''openbaar lichaam'') [[Nederlandia]]e est, consistens in [[Mare Caribicum|Caribica]] Boni Aëris insula et, in eius Occidentali crescente sita, deserta insula [[Parvus Bonus Aër]] ([[Batave]]; ''Klein Bonaire''). Iuxta cum [[Aruba]] et [[Insula Curacensis|Curacensi]] globum [[insulae ABC|insulas ABC]] [[Antillae Adversus Ventum|Antillarum Adversus Ventum]] relatum, Meridionalem insularum [[Antillae Minores|Antillarum Minorum]] catenam, format. Nomen Boni Aëris in principio e [[lingua Caquetia|Caquetio]] vocabulo ''Bonay'' ortum esse putatur. Primi [[Hispania|Hispani]] et [[Nederlandia|Batavi]] pronuntiationem ad ''Bojnaj'' et denique ad ''Bonaire'' "Bonum Aërem" significans modificavere.
 
E [[10 Octobris]] [[2010]], ubi [[Antillae Nederlandenses]] [[Dissolutio Antillarum Nederlandensium|dissolutae]] sunt, [[Caribicum Nederlandense|insulae BES]], scilicet Bonus Aër, [[Saba (insula)|Saba]] et [[Sanctus Eustatius (Regnum Nederlandiae)|Sanctus Eustatius]], statum [[corpus publicum (Nederlandia)|corporis publici]], ([[Batave]]; ''openbaar lichaam''), quoque relatum municipii specialis, concessum intra [[Nederlandia]]m habent, dum insulae [[Insula Curacensis|Curacensis]] et [[Sanctus Martinus (Regnum Nederlandiae)|Sanctus Martinus]] independentes civitates intra [[Regnum Nederlandiae]] sunt. In praesenti, quamquam [[Nederlandia]]e pars, [[Unio Europaea|Unionis Europaeae]] [[Territoria specialia civitatum Unionis Europaeae|territorium ultramarinum]] manet.
 
==Nota==
Usor anonymus