Quantum redactiones paginae "Triumphi Octaviani Augusti" differant

Content deleted Content added
Paginam instituit, scribens ''''Triumphi Octaviani Augusti''' tres fuerunt, ovationes duae. Suetonius ita enumerat: "Bis ovans ingressus est urbem, post Philippense et rursus post Siculum bellu...'
 
No edit summary
Linea 1:
'''Triumphi Octaviani Augusti''' tres eodem tempore fuerunt, et ante eos ovationes duae; sic enim ait [[Augustus]] ipse: "Bis ovans triumphavi et tris egi curulis triumphos."<ref>Augustus, ''[[Res gestae (Augustus)|Res gestae]]'' 4</ref> Cui secutus [[Suetonius]] ita enumerat: "Bis ovans ingressus est urbem, post Philippense et rursus post Siculum bellum. Curulis triumphos tris egit, Delmaticum, Actiacum, Alexandrinum, continuo triduo omnes."<ref>[[Suetonius]], ''[[De vita Caesarum]]'' "Divus Augustus" 22</ref> [[Velleius Paterculus]] de triumphis sic: "Caesar autem reversus in Italiam atque urbem quo occursu, quo favore hominum omnium generum, aetatum, ordinum exceptus sit, quae magnificentia triumphorum eius, quae fuerit munerum, ne in operis quidem iusti materia, nedum huius tam recisi digne exprimi potest."<ref>[[Velleius Paterculus]], ''[[Historiae (Velleius)|Historiae]]'' 2.89.1</ref> Sed et alii multi Augusto principe triumphaverunt: "Nec parcior in bellica virtute honoranda, super triginta ducibus iustos triumphos et aliquanto pluribus triumphalia ornamenta decernenda curavit."<ref>Suetonius, ''De vita Caesarum'' "Divus Augustus" 38</ref>
 
== Ovatio ob pacem factam (40 a.C.n.) ==
Linea 6:
 
== Triumphus de Cleopatra (29 a.C.n.) ==
Triumphus ex Aegypto et de regina [[Cleopatra VII|Cleopatra]] annodiebus 13, 14 et [[15 Augusti]] [[29 a.C.n.]] celebratus est et in fontibus nonnullis relatus. De morte Cleopatrae [[Suetonius]] ita narrat: "Cleopatrae, quam servatam triumpho magno opere cupiebat, etiam psyllos admovit [Augustus], qui venenum ac virus exugerent, quod perisse morsu aspidis putabatur."<ref>Suetonius, ''De vita Caesarum'' "Divus Augustus" 17</ref> De divitiis ita: "Nam et invecta urbi Alexandrino triumpho regia gaza tantam copiam nummariae rei effecit, ut faenore deminuto plurimum agrorum pretiis accesserit."<ref>Suetonius, ''De vita Caesarum'' "Divus Augustus" 41</ref>
 
== Notae ==