Quantum redactiones paginae "Gnaeus Octavius (consul 165 a.C.n.)" differant

Content deleted Content added
No edit summary
mNo edit summary
Linea 4:
Triumphus navalis a Gnaeo Octavio e [[Macedonia (regnum)|Macedonia]] et de rege [[Perseus (Macedonum rex)|Perseo]] die [[1 Decembris]] [[167 a.C.n.]] celebratus est, post [[Triumphus Lucii Aemilii Paulli (167 a.C.n.)|triumphum L. Aemilii Paulli]], sed ante [[Triumphus Lucii Anicii Galli (166 a.C.n.)|triumphum L. Anicii Galli]]; omnes tres enim e [[Bella Macedonica|Bello Macedonico tertio]] triumphaverunt. Octavii triumphus a [[Titus Livius|Livio]] ita breviter descriptus est:
:Paucos post dies Anicius et Octavius classe sua advecti. Tribus iis omnibus decretus est ab senatu triumphus mandatumque Q. Cassio praetori, cum tribunis plebis ageret, ex auctoritate patrum rogationem ad plebem ferrent, ut iis, quo die urbem triumphantes inveherentur, imperium esset. Intacta invidia media sunt: ad summa ferme tendit. Nec de Anici nec de Octavi triumpho dubitatum est; Paulum, cui ipsi quoque se conparare erubuissent, obtrectatio carpsit ...
:Cn. Octavius kalendis Decembribus de rege Perseo naualemnavalem triumphum egit. Is triumphus sine captivis fuit, sine spoliis. Dedit sociis navalibus in singulos denarios septuagenos quinos, gubernatoribus, qui in navibus fuerant, duplex, magistris navium quadruplex. Senatus deinde habitus est ... Ceteros captivos, qui in triumpho ducti erant, in carcerem condi placuit.
::[[Titus Livius]], ''[[Ab Urbe condita]]'' 45.35, 45.42