Quantum redactiones paginae "Catilinae coniuratio" differant

Summarium vacuum
m
Ad conventum primum eorum qui in coniuratione participabant, "circiter Kalendas Iunias [[Lucius Iulius Caesar (consul 64 a.C.n.)|L. Caesare]] et [[Gaius Marcius Figulus|C. Figulo]] consulibus" (scilicet die circiter [[1 Iunii]] [[64 a.C.n.]]) accesserunt, secundum Sallustium, "senatorii ordinis [[Publius Cornelius Lentulus Sura|P. Lentulus Sura]], [[Publius Autronius Paeta|P. Autronius]], [[Lucius Cassius Longinus (praetor 66 a.C.n.)|L. Cassius Longinus]], [[Gaius Cornelius Cethegus|C. Cethegus]], [[Publius Cornelius Sulla|P.]] et [[Servius Cornelius Sulla|Ser. Sulla]]e Ser. filii, [[Lucius Vargunteius|L. Vargunteius]], [[Quintus Annius Chilo|Q. Annius]], [[Marcus Porcius Laeca|M. Porcius Laeca]], [[Lucius Calpurnius Bestia|L. Bestia]], [[Quintus Curius|Q. Curius]]; praeterea ex equestri ordine [[Marcus Fulvius Nobilior (eques)|M. Fulvius Nobilior]], [[Lucius Statilius|L. Statilius]], [[Publius Gabinius Capito|P. Gabinius Capito]], [[Gaius Cornelius (eques)|C. Cornelius]]; ad hoc multi ex coloniis et municipiis domi nobiles".<ref>[[Gaius Sallustius Crispus|Sallustius]], ''[[Catilinae coniuratio (Sallustius)|Catilinae coniuratio]]'' 17.1-5</ref> Fuerunt qui dicerent ea nocte Catilinam "cum ad iusiurandum popularis sceleris sui adigeret, humani corporis sanguinem vino commixtum in pateris circumtulisse: inde cum post exsecrationem omnes degustavissent, sicut in sollemnibus sacris fieri consuevit, aperuisse consilium suum, atque eo dicationem fecisse, quo inter se fidi magis forent alius alii tanti facinoris conscii".<ref>Sallustius, ''Catilinae coniuratio'' 22.1-2</ref>
 
Socios Catilina in regiones varias, "[[Gaius Manlius (saeculum 1 a.C.n.)|C. Manlium]] [[Faesulae|Faesulas]] atque in eam partem [[Etruria]]e, [[Septimius Camerinus|Septimium]] quendam [[Camers|Camertem]] in [[Ager Picenus|agrum Picenum]], [[Gaius Iulius (saeculum 1 a.C.n.)|C. Iulium]] in [[Apulia]]m dimisit"; interdum "in [[Hispania Citerior]]e [[Gnaeus Calpurnius Piso (propraetor)|Pisonem]], in [[Mauretania]] cum exercitu [[Publius Sittius|P. Sittium Nucerinum]]" posuerat.<ref>Sallustius, ''Catilinae coniuratio'' 27.1, 21.3</ref> Conventum alterum Cicero in [[In Catilinam oratio I|oratione Catilinaria prima]] media nocte [[6 Novembris]] [[6463 a.C.n.|63]] collocare vult, Sallustius paullo antea.<ref>[[Cicero]], ''[[In Catilinam oratio I]]'' ; Sallustius, ''Catilinae coniuratio'' 27.3-4</ref>
 
[[Senatus Romanus]] die [[21 Octobris]] [[63 a.C.n.|63]] [[Senatus consultum ultimum]] decrevit. [[Quintus Marcius Rex (consul 68 a.C.n.)|Q. Marcius Rex]] Faesulas, [[Quintus Caecilius Metellus Creticus|Q. Metellus Creticus]] in Apulia militaverunt. Cicero [[In Catilinam oratio I|orationem Catilinariam primam]] die [[8 Novembris]] [[64 a.C.n.|64]] pronuntiavit; eo die Catilina e Roma ad Manlium fugit.
Quidam [[Marcus Licinius Crassus (triumvir)|M. Crassum]] occultiorem participem fuisse crediderunt,<ref>Sallustius, ''Catilinae coniuratio'' 17.7</ref> nonnulli [[Gaius Iulius Caesar|C. Caesarem]].<ref>Sallustius, ''Catilinae coniuratio'' 49.1; [[Plutarchus]], "[[Vita Iulii Caesaris]]" 7-8; [[Suetonius]], ''[[De vita Caesarum]]'' "Divus Iulius" 17</ref> [[Sempronia (Decimi Bruti uxor)|Sempronia]] ([[Decimus Iunius Brutus Albinus|D. Bruti]] tyrannicidae mater) praeclara fuit inter feminas coniuratas.<ref>Sallustius, ''Catilinae coniuratio'' 25</ref> [[Fulvia (Quinti Curii amica)|Fulvia]], Q. Curii amica, prima omnium de coniuratione aliis nuntiavit, inter quos tandem Ciceroni; quem postea Q. Curius ipse de rebus a Catilina gestis certiorem fecit.<ref>Sallustius, ''Catilinae coniuratio'' 23, 26, 28</ref>
 
Alii coniurati, [[Publius Umbrenus|P. Umbrenus]] et [[Titus Volturcius|T. Volturcium]], legatos [[Allobroges|Allobrogum]] Romae missos subornare voluerunt. Illi autem per patronum suum [[Quintus Fabius Sanga|Q. Fabium Sangam]] de hoc conatu Ciceroni nuntia miserunt. Die [[5 Decembris]] [[63 a.C.n.|63]], suadentibus praesertim Cicerone et [[Marcus Porcius Cato minor|Catone]], abnuente C. Caesare, supplicium mortis quinque coniuratis in Roma captis imponere placuit, scilicet Lentulum Suram, Cethegum, Statilium, Gabinium et Caeparium.<ref>Sallustius, ''Catilinae coniuratio'' 50-55</ref> Catilina ipse [[Proelium iuxta Pistoriam commissum|proelium]] iuxta [[Pistoria]]m contra Metellum Celerem mense Ianuario [[62 a.C.n.]] commisit ibique in pugna interfectus est.<ref>Sallustius, ''Catilinae coniuratio'' 56-61</ref>
 
== Fontes ==