Quantum redactiones paginae "Catilinae coniuratio" differant

Summarium vacuum
'''Catilinae coniuratio''' anno [[63 a.C.n.]] [[Roma]]e saevivit, incitante [[Lucius Sergius Catilina|L. Sergio Catilina]], consulibus [[Marcus Tullius Cicero|M. Cicerone]] et [[Gaius Antonius|C. Antonio]]. Duce imprimis Cicerone coniuratio exstirpata est.
 
Ad conventum primum eorum qui in coniuratione participabant, "circiter Kalendas Iunias [[Lucius Iulius Caesar (consul 64 a.C.n.)|L. Caesare]] et [[Gaius Marcius Figulus|C. Figulo]] consulibus" (scilicet die circiter [[1 Iunii]] [[64 a.C.n.]]) accesserunt, secundum Sallustium, "senatorii ordinis [[Publius Cornelius Lentulus Sura|P. Lentulus Sura]], [[Publius Autronius Paeta|P. Autronius]], [[Lucius Cassius Longinus (praetor 66 a.C.n.)|L. Cassius Longinus]], [[Gaius Cornelius Cethegus|C. Cethegus]], [[Publius Cornelius Sulla|P.]] et [[Servius Cornelius Sulla|Ser. Sulla]]e Ser. filii, [[Lucius Vargunteius|L. Vargunteius]], [[Quintus Annius Chilo|Q. Annius]], [[Marcus Porcius Laeca|M. Porcius Laeca]], [[Lucius Calpurnius Bestia|L. Bestia]], [[Quintus Curius|Q. Curius]]; praeterea ex equestri ordine [[Marcus Fulvius Nobilior (eques)|M. Fulvius Nobilior]], [[Lucius Statilius|L. Statilius]], [[Publius Gabinius Capito|P. Gabinius Capito]], [[Gaius Cornelius (eques)|C. Cornelius]]; ad hoc multi ex coloniis et municipiis domi nobiles".<ref>[[Gaius Sallustius Crispus|Sallustius]], ''[[Catilinae coniuratio (Sallustius)|Catilinae coniuratio]]'' 17.1-5</ref> Fuerunt qui dicerent ea nocte Catilinam "cum ad iusiurandum popularis sceleris sui adigeret, humani corporis sanguinem vino commixtum in pateris circumtulisse: inde cum post exsecrationem omnes degustavissent, sicut in sollemnibus sacris fieri consuevit, aperuisse consilium suum, atque eo dicationem fecisse, quo inter se fidi magis forent alius alii tanti facinoris conscii".<ref>Sallustius, ''Catilinae coniuratio'' 22.1-2</ref>
 
Quidam [[Marcus Licinius Crassus (triumvir)|M. Crassum]] occultiorem participem fuisse crediderunt,<ref>Sallustius, ''Catilinae coniuratio'' 17.7</ref> nonnulli [[Gaius Iulius Caesar|C. Caesarem]].<ref>Sallustius, ''Catilinae coniuratio'' 49.1; [[Plutarchus]], "[[Vita Iulii Caesaris]]" 7-8; [[Suetonius]], ''[[De vita Caesarum]]'' "Divus Iulius" 17</ref>