Quantum redactiones paginae "Savaii" differant

278 octeti additi ,  15 years ago
m
Additiones.
m (Misc.)
m (Additiones.)
'''Savaium''' ([[Lingua Samoana|Samoane]]: ''Savai‘i'' ; in oratione florida, ''[[Salafai]]''), terra originalis plerorumque populorum Polynesianorum, est maxima insula [[Insulae Samoanae|Insularum Samoanarum]] et maior principalis insula civitatis [[Samoa]]e. InTerra medioest insulaelatitudine 40 km, longitudine 70 km; in medio, [[Matavanu]], mons ignifer altitudine 6,096 pedum, eruptionem annis 19051902–1911 novissime fecit. Partes orarum maritimarum, praecipue litoris australis, sunt abruptae et saxosae. Clima est semitropicalis et ferme placida; temperatura mediocritate est 29ºC. Venti aquilonares, arida flabra et lenissima, a mense Maii ad mensem Novembris plerumque flantur; tempus humidum pluviumque est a mense Novembris ad mensem Martis.
 
Sunt in Savaio nonnulli situs praehistorici clari: cataracta prope [[Mu Pagoa|Mu Pagoam]]; [[Fafa]], aditus in Hades, in [[Mulinuu (Savaiium)|Mulinuu promontorio]]; foramina efflantia [[Alofaaga]]e; [[lava]]e cursus [[Saleaula]]e; [[tumulus Pulemeleianus]]; [[Vestigium Mosi]]; et alii situs antiqui, naturales et artificiales.
 
PortusOra septentrionalis stationem [[Matautu|Matautui]] offert, ubi naves saeculi XIX ancoram iicierunt, sed portus maximi hodie sunt [[Asau]] et [[Salelologa]]. Viginti milia passuum ab "International Dateline" stat [[FalealupoFalealupum]], vicus occidentalissimus in [[Samoa]] et in [[Oceanus Pacificus|Oceano Pacifico Australi]].
 
Solent peregrinatores videre silvas reservatas [[Falealupum|Falealupi]] (Anglice: ''Falealupo Rainforest Preserve'') et [[Tafua]]e (Anglice: ''Tafua Peninsula Rainforest Preserve''), explorare [[lava]]e cavernam Falealupi (Anglice: ''Falealupo Lava Tube Trail''), et adiuvare conatum ad ''[[Chelonias mydas]]'' (vulgo: ''[[testudo viridis|testudines virides]]'') servandas in vico [[Auala]] (Anglice: ''Auala Green Turtle Conservation Program'').
 
Fere 50,000 homines Savaium incolunt. Traditur gravissimos dominos honoresque civiles Savaii esse Sex Potestates ([[Samoane]]: ''Pule e Ono i Salafai''). Olim insulae erant tres divisiones civiles: [[Faasaleleaga]] in oriente, Latus Taoae (Samoane: ''[[Le Itu o Taoa]]'') in septentrionibus, et Latus Faatoafei (Samoane: ''[[Le Itu o Faatoafe]]'') in meridie et occidente. Post bellum contra [[Aana]]m (anno [[1830]]), Latus Taoae "[[Latus Virorum]]" saepe appellatur; Latus Faatoafei, "[[Latus Feminarum]]."
==Fontes==
99 784

recensiones