Quantum redactiones paginae "Savaii" differant

No change in size ,  15 years ago
m
changing apostrophe per IacobusAmor's request
m (peduum--->pedum. + What's Latin for "International Dateline"?)
m (changing apostrophe per IacobusAmor's request)
'''Savaium''' ([[Lingua Samoana|Samoane]]: ''Savai’iSavai‘i'' ; in oratione florida, ''[[Salafai]]''), terra originalis plerorumque populorum Polynesianorum, est maxima insula [[Insulae Samoanae|Insularum Samoanarum]] et maior principalis insula civitatis [[Samoa]]e. In medio insulae, [[Matavanum]], mons ignifer altitudine 6,096 pedum, eruptionem annis 1905–1911 novissime fecit. Clima est semitropicalis et ferme placida; temperatura mediocritate est 29ºC. Venti aquilonares, arida lenissimaque flabra, a mense Maii ad mensem Novembris plerumque flat; tempus humidum pluviumque est a mense Novembris ad mensem Martis.
 
Sunt in Savaio nonnulli situs praehistorici clari: cataracta prope [[Mu Pagoa|Mu Pagoam]], [[fafa]] in [[Mulinuu (Savaiium)|Mulinuu promontorium]], foramina efflantia apud [[Alofaaga]]m, [[lava]]e cursus in [[Saleaula]], [[tumulus Pulemeleianus]], [[Vestigium Mosi]], et alii situs antiqui, naturales et artificiales.
8 965

recensiones