Quantum redactiones paginae "Disputatio:Horstius Köhler" differant

Sylvanus vs. Horatius
(Sylvanus vs. Horatius)
 
Minime, Alexander. Ad nomina Germanica in Latina convertenda optimos auctores, tempore litterarum renatarum qui fuerunt, secuti aut sensum ipsum convertere possumus (ut Gottlieb Amadeus fiat) aut sonum et formam magis Latinam reddere (ut Friedrich Fridericus fiat vel Horst Horstius) aut aliquod nomen consimile Latinum pro Germanico ponere (ut Kurt Curius sit aut Horst Horatius), quam ultimam rationem sequendam esse opinor de nomine Horst. Nam Horstio illo, quem tu mavis, nihil magis umquam barbaricum occurret.--[[Usor:Irenaeus|Irenaeus]] 10:11, 22 Decembris 2006 (UTC)
 
:Propter me sit. Sed magna differentia etymologica inter duo nomina quidem est. ''Horst'' secundum wicipaediam Germanicam "Sylvanus" est cum Horatius totaliter aliam significationem habeat (nescio quam). (Ceterum nomine Horatio "magis barbaricum" passim tibi occurrit occurretque in quadam officiali ut ita dicam Latina publicatione.) --[[Usor:Alex1011|Alex1011]] 11:12, 22 Decembris 2006 (UTC)
23 766

recensiones