Quantum redactiones paginae "Veni, vidi, vici" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
No edit summary
Linea 1:
[[Fasciculus:The Triumphs of Caesar, IX - Julius Caesar on his triumphal chariot; Andrea Mantegna (1484-92).JPG|thumb|Tabula no. 9 [[Triumphi Caesaris (Mantegna)|Triumphorum Caesaris]] ab [[Andreas Mantegna|Andrea Mantegna]] picta. Verba "Veni, vidi, vici" olim in signo legenda sunt]]
[[Fasciculus:Triunphus Caesaris plate 9 - Andreani.jpg|thumb|Exemplar eiusdem tabulae ab [[Andreas Andreani|Andrea Andreani]] saeculo XVI exeunte editum, ubi haec verba legentur]]
'''"Veni, vidi, vici"''' est [[sententia (Gnome)|sententia]] qua victoriae celeriter a [[Gaius Iulius Caesar|C. Iulio Caesare]] nactae memorantur, a Caesare ipso dicta. [[Suetonius]] enim inquit, annum [[46 a.C.n.]] referens: "[[Triumphi Gai Iulii Caesaris|Pontico triumpho]] inter pompae fercula trium verborum praetulit titulum "veni, vidi, vici" non acta belli significantem sicut ceteris, sed celeriter confecti notam".<ref>Suetonius, ''[[De vita Caesarum]]'' "Divus Iulius" 37</ref> [[Plutarchus]] eadem verba anno anteriori scripta adseverat de [[Bella Romano-Pontica|bello Pontico]] et de [[Proelium iuxta Zelam commissum|proelio iuxta Zelam facto]] anno [[47 a.C.n.]] in epistula quam Caesar amico quodam "Amantio" miserat<ref>Haec verba Graece ita sonantur: {{Polytonic|Ἣλθον, εἶδον, ἐνίκησα}}. Plutarchus, "[[Vita Iulii Caesaris (Plutarchus)|Vita Iulii Caesaris]]" 50</ref> (fortasse re vera [[Gaius Matius|C. Matio]]).<ref>Conrad Cichorius, ''Römische Studien. Historisches, Epigraphisches, Literaturgeschichtliches aus vier Jahrhunderten Roms'' (Lipsiae, 1922) p. 248</ref>
 
== Notae ==