Quantum redactiones paginae "Troades (Seneca)" differant

Content deleted Content added
Linea 8:
==Argumentum==
Scaena partem campi inter mare et urbem [[Troia|Troiam]] sitam praebet, ubi milites Graeci et captivi Troiani profectionem classis in Graeciam redituri exspectant. Troades de fato suo queruntur, [[Hecuba]] et choro velut amoebaeis cantibus sibi invicem respondentibus. Tum Talthybius praeco refert umbram [[Achilles|Achillis]] ex [[Infernus|Inferis]] emissam Graecis apparuisse ac praedam sibi debitam postulavisse, Polyxenam ultimam filiam [[Hecuba|Hecubae]], quae in tumulo suo ut victima mactaretur. Sequitur altercatio inter Pyrrhum, filium Achillis, qui desideriis patris mortui satisfieri vult et [[Agamemnon|Agamemnonem]] regem reluctantem atque hoc sacrificium barbarum existimantem. At [[Calchas]] vates litem decidit dum adfirmat ventos secundos classi deos non daturos nisi [[Polyxena]] immolata et [[Astyanax|Astyanacte]], parrvo filio [[Andromache|Andromachae]], necato. Tum chorus Troadum canticum exorditur adfirmans nihil post mortem iam esse et animam simul cum corpore perire : ita requiem tandem miseriis datum iri ! Andromache autem [[Hector|Hectoris]] umbra in somnio monita parvum filium in tumulum mariti sui occultavit. Mox callidus [[Ulixes]] [[Astyanax|Astyanactem]] ad supplicium quaerit et matrem inexorabilis percontatur, quam ex pavore intelligit mortem filii mentiri. Minatur itaque sese tumulum Hectoris solo aequaturum. Tum misera mater, ne simul et natus opprimeretur et tumulus mariti destrueretur, omnia confitetur et filium tradit. Frustra flebiliter precatur ut aetati tenerae parceretur. Mox Helena et ipsa a Graecis missa Polyxenae persuadere conatur ut festis ornamentis vestita se sequeretur, tamquam Pyrrhus eam uxorem ducere vellet. Sed acerbis maledictis Andromachae increpita verum confiteri cogitur : Polyxena nuntio mortis imminentis gavisa esse dicitur. Tragoedia exeunte nuntius quidam supplicium virginis et pueri narrat, qui ambo ad mortem fortiter ultro ierunt necnon nuntiat quos dominos captivae sortitae sint : Hecuba serva Ulixis nolentis erit, Andromache Pyrrhi.
==Sententiae notabiles==
Nonnullae sententiae in hac fabula memoratu dignae videntur :
: ''quo plura possis, plura patienter feras'' (254)
: ''Quod non vetat lex, hoc vetat fieri pudor'' (334)
: ''Minimum decet libere cui multum licet'' (336)
: ''Optanda mors est sine metu mortis mori'' (869)
 
==Editiones==