Quantum redactiones paginae "Gratianus" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Linea 7:
 
== Vita ==
Flavius Gratianus natus est [[Sirmium|Sirmii]] die [[24 Augusti]] anno [[359]]. Filius fuit Valentiniani I imperatoris et [[Marina Severa|Marinae Severae]]. Anno [[366]] consul factus est. [[24 Augusti]] 367 Augustus proclamatus est. Anno [[368]] bello [[Valentinianus I|Valentiniani I]] contra [[Alamanni|Alamannos]] interfuit. Anno [[374]] [[Constantia (imperatrix)|Constantiam]] in matrimonium duxit, filiam [[Constantius II|Constantii II]] imperatoris. Postquam Valentinianus I pater [[17 Novembris]] [[375]] mortuus est, suo iure in occidente imperavit. Sed milites [[Vienna]]e morte Gratiani nuntiato etiam [[Valentinianus II|Vlentinianum II|Valentinianum II]] semifratrem Gratiani quattuor annorum Augustum proclamaverunt. Anno 376 Gratianus Romam visitavit, anno 378 contra Alamannos certabat. Post mortem [[Valens|Valentis]] imperatoris orientis in pugna apud [[Adrianopolis|Adrianopolim]] anno [[378]], sequenti anno ([[19 Ianuarii]]) [[Theodosius I|Theodosium I]] Augustum sustulit Promulgavit anno [[380]] [[Edictum Thessalonicense]], quod [[Religio Christiana|Christianitas]] officialem imperii religionem fecit. Eodem anno Alamannos vicit. Aestate anni 383 uxor Constantia mortua est.
Necatus est [[Lugdunum|Lugduni]]<ref>[[Singidunum|Singiduni]] in [[Moesia]], secundum Zosimum.</ref> die [[25 Augusti]] [[383]].