Quantum redactiones paginae "Polyxena" differant

2 octeti amoti ,  11 years ago
Summarium vacuum
No edit summary
No edit summary
'''Polyxena''' in mythologia Graeca erat filia novissima [[Priamus|Priami]] et [[Hecuba|Hecubae]]. [[Troia]] capta, cum Graeci victores reditum pararent, ex [[Infernus|Inferis]] emissa umbra irata [[Achilles|Achillis]] eis apparuisse dicitur et partem praedae sibi debitam virginem expostulavisse. Tum Graeci per Neoptolemum, filium Achillis, Polyxenam super tumulum eius immolaverunt. Quod horrendum fatum et [[Sophocles]]<ref>In tragoedia hodie deperdita.</ref> et [[Euripides]] et [[Seneca]] in scaenam protulerunt.
 
Etenim Achilles dicebatur eam virignem amasse cum primum videritvidisset et eam vidisse cum patrem Priamum comitantem dum corpus [[Hector|Hectoreum]] reposcentem comitabaturreposcit. De bello omittendo amore eius cogitare iam coeperat et ad eam colloquendam contendebat ea nocte qua inopinatus a [[Paris (heros)|Paride]] insidiante dolo interfectus est. Itaque ad aram velut ad nuptias Philoxena ducta est, sponsalibus ornamentis vestita sanguine suo tumulum herois irrigavit atque hoc modo velut ei nupsit.
== Fontes. ==
*[[Euripides]] ''[[Hecuba (Euripides)|Hecuba]]''