Quantum redactiones paginae "Polyxena" differant

323 octeti additi ,  11 years ago
Summarium vacuum
No edit summary
No edit summary
'''Polyxena''' in mythologia Graeca erat filia novissima [[Priamus|Priami]] et [[Hecuba|Hecubae]]. [[Troia]] capta, cum Graeci victores reditum pararent, ex [[Infernus|Inferis]] emissa umbra irata [[Achilles|Achillis]] eis apparuisse dicitur et partem praedae sibi debitam virginem expostulavisse. Tum Graeci per Neoptolemum, filium Achillis, Polyxenam super tumulum eius immolaverunt. Quod horrendum fatum et [[Sophocles]]<ref>In tragoedia hodie deperdita.</ref> et [[Euripides]] et [[Seneca]] in scaenam protulerunt.
 
Etenim Achilles dicebatur eam virignem amasse cum primum viderit et eam vidisse cum patrem Priamum corpus [[Hector|Hectoreum]] reposcentem comitabatur. Ad eam colloquendam contendebat ea nocte qua inopinatus a [[Paris (heros)|Paride]] insidiante dolo interfectus est. De bello omittendo amore eius iam cogitare coeperat. Itaque ad aram velut ad nuptias Philoxena ducta est, sponsalibus ornamentis vestita sanguine suo tumulum herois irrigavit atque hoc modo velut ei nupsit.
== Fontes. ==
*[[Euripides]] ''[[Hecuba (Euripides)|Hecuba]]''