Quantum redactiones paginae "Factio democratica liberalis Germaniae" differant

Content deleted Content added
Linea 3:
 
== Foedera ad regendam Rempublicam Germaniam ==
Inter minores factiones politicas Germanicas haec factio habetur, sed particeps fuit plurium regnorum: Primis annis Reipublicae Foederalis Germaniae FDP una cum [[CDU]]/[[CSU]] factiones nationem duxit, dum [[Conradus Adenauer]] (CDU) cancellarius fuit. Anno [[1963]] Adenauer iam grandaevus FDP urgente a magistratu se recessit et foedus cum [[Ludovicus Erhard]] continuatum est. Anno [[1966]] FDP cum CDU iurgavit et administri FDP offia relinquerunt. Ad annum [[1969]] FDP adversa factio erat, dum CDU [[Curtius Georgius Kiesinger|Curtio Georgio Kiesinger]] duce una cum [[SPD]], cui [[Gulielmus Brandt]] praefuit Germaniam rexit. Post electionem anni 1969 FDP [[Gualterus Scheel|Gualtero Scheel]] duce novum foedus cum SPD fecit et ad annum [[1982]], postremo cum [[Helimutus Schmidt|Helimuto Schmidt]] cancellario nationem Theodiscam duxit. 1982 autem [[Ioannes-Theodericus Genscher]] praeses FDP foedus hoc finivit atque [[Helimutus Kohl|Helimutum Kohl]] (CDU) cancellarium elegit. Hoc cum cancellario FDP ad annum [[1998]] particeps regni fuit, dum [[Gerhardus Schröder]] (SPD) cum Viridibus rerum potitus est. Anno [[2009]] FDP electione circa XV percentum suffragiorum accepit et nunc iterum cum CDU [[Angela Merkel]] cancellaria foederali duce Germaniam regnat. Annis 2010 et 2011 autem minorem eventum suffragiis accepit. Itaque praeses factionis ab anno 2001 [[Guido Westerwelle]] se recepit et die [[13 Maii]] [[Philippus Rösler]] eius succesor electus est<ref>[http://www.faz.net/s/Rub594835B672714A1DB1A121534F010EE1/Doc~ECBD427521D5C4EFB918EBE84F2DF1E7F~ATpl~Ecommon~Sspezial.html FAZ die 13 Maii 2011 (lingua Theodisca)]</ref>.
 
== Praesides FDP ==